Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
142
JPEG-Download
 

X

* Alii suas,sui<.

* Ex libroMSS. JacobiCujacii legitJos. Scaliger,validos tentarelabores , &c.

, 4 2 ALBII TIBULLI

Carminibus celebrata tuis formosa NeaeraAlterius mavult esse puella viri:

Diversasque * tuis agitat mens impia curas ,

C o Nec gaudet casta nupta Neaera domo.

Ah crudele genus, nec fidum femina nomen!

Ah pereat, didicit fallere siqua virumfSed flecti poterit, mens est mutabilis illis.

Tu modo cum multa brachia tende fide.

6 5 Saevus Amor docuit * dominae fera verba minantis .Saevus Amor docuit verbera posse pati.

Me quondam Admeti niveas pavisse juvencas,Non est in vanum fabula ficta jocum.

Tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora,

70 Nec similes chordis reddere voce sonos;

Sed perlucenti cantus meditabar avena,

Ille ego Latonae filius, atque Jovis.

Nescis quid sit Amor, juvenis , si ferre recusasImmitem dominam, conjugiumque ferum.

7p Ergo ne dubita blandas adhibere querelas:Vincuntur molli pectora dura prece.

Quod si vera canunt sacris oracula templis,

Haec illi nostro nomine dicta refer:

Hoc tibi conjugium promittit Delius ipse :

80 Felix hoc : alium desine velle virum.

Dixit, & ignavus defluxit corpore somnus.

Ah ego non possum tanta videre mala.

Nec tibi crediderim votis contraria vota,

Nec tantum crimen pectori inesse tuo.

8 5 Nam te nec vasti genuerunt aequora Ponti ,