158
ALBII TIBULLI
Nulla queat posthac nos soliiisse dies.
Optat idem juvenis, quod nos; sed tectius optat:
Nam pudet haec illum dicere verba palam.
At tu, Natalis quoniam Deus omnia sentis ,
20 Adnue. quid refert clamne, palamne roget f
AD JUNONEM. VI.
a talis Juno, sanctos cape thuris acervosQuos tibi dat tenera docta puella manu.Tota tibi est hodie; tibi se laetissima comsitStaret ut ante tuos conspicienda focos.
5 Illa quidem ornandi caussas tibi, Diva, relegat:Est tamen, occulte cui placuisse velit.
At tu , sancta, fave , ne nox divellat amantes :t. Sed juveni, quaeso , mutua vincla para.
Sic bene compones, ulli non ille puellaeio Servire, aut cuiquam dignior illa viro.
Nec possit cupidos vigilans deprendere custos,v Faliendique vias mille ministret Amor.
Adnue , purpureaque veni perlucida palla.
Ter tibi fit libo, ter Dea casta, mero.
15 Praecipit & gnatae mater studiosa, quid optet:
Illa aliud tacita jam sibi mente rogat.
Uritur, ut celeres urunt altaria flammae;
Nec , liceat quamvis, fana fuisse velit.
Sic juveni grata, adveniet cum proximus annus,20 Hic idem votis jam yetus adsit amor,