LIBER IV. 161
Displiceas aliis, sic ego tutus ero.
Nil opus invidia est. procul absit gloria vulgi.
Qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.
Sic ego secretis possum, bene vivere silvis,io Qua nulla humano sit via trita pede.
Tu mihi curarum requies, tu nocte vel atraLumen, & in solis tu mihi turba locis.
Nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo :
Mittetur frustra, deficietque Venus.
15 Haec tibi sancta tuae Junonis numina juro,
Quae sola ante alios est mihi magna Deos.
Quid facio demens ? heu, heu mea pignora cedo.
Juravi stulte, proderit iste timor.
Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures:
20 Hoc peperit misero garrula lingua malum.
Jam faciam quodcunque voles : tutis usque manebo,Nec fugiam notae servitium dominae.
Sed Veneris sanctae considam vinctus ad aras.
Haec notat injustos, supplicibusque favet.
DE INFAMIA SU£ PUELLjE. XIV.
umor ait crebro nostram peccare puellam.
Nunc ego me surdis auribus esse velim.Crimina non haec sunt nostro sine ficta dolore.Quid miserum torques? rumor acerbe , tace.