Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
166
JPEG-Download
 

M PROPERTII

Nec meminit notas, ut prius, ire vias.

At vos, deductae quibus est fallacia Lunae ;ao Et labor in magicis sacra piare focis;

En agedum dominae mentem convertite nostrae,

Et facite illa meo palleat ore magis.

Tunc ego crediderim vobis, & sidera, & amnesPosse Cytaeaeis ducere carminibus,ay Et vos, qui fero lapsum revocatis, amici,

Quaerite non fani pectoris auxilia.

Fortiter & ferrum, saevos patiemur & ignes:

Sit modo libertas, quae velit ira, loqui.

Ferte per extremas gentes, & ferte per undas,

'30 Qua non ulla meum femina norit iter.

Vos remanete, quibus facili Deus annuit aure;

Sitis & in tuto femper amore pares.

In me nostra Venus noctes exercet amaras,

Et nullo vacuus tempore defit Amor.

3 5 Hoc, moneo, vitate malum, sua quemque moreturCura, neque assueto mutet amore locum.

Quod si quis monitis tardas adverterit aures,

Heu referet quanto verba dolore mea!

ELEGIA II.

v 1 d juvat ornato procedere, vita, capillo ?

Et tenues Coa veste movere sinus ?

Aut quid Orontea crines perfundere myrrha ?Te que peregrinis vendere muneribus ?

5 Naturaeque decus mercato perdere cultu f

Nec sinere in propriis membra nitere bonis ?