* Retinui-mus cum Pal-merio inermaquod mireconvenitCyn-thiae dormien-ti. M S S. ha-bent , in arma.Alii legunt ep*arma ; Brou-khulius ad ora.
*Jos. Sca-Iiger & Passe-ratiu s,verbera.
»6S PROPERTII
ELEGIA III.
ualis Thesea jacuit cedente carinaLanguida desertis Gnosia litoribus :
Qualis & accubuit primo Cepheia somnoLibera jam duris cautibus Andromede:
5 Nec minus astiduis Edonis fessa choreisQualis in herboso concidit Apidano :
Talis visa mihi mollem spirare quietemCynthia , non certis nixa caput manibus;
Ebria cum multo traherem vestigia Baccho,io Et quaterent fera nocte facem pueri.
Hanc ego , nondum etiam sensus deperditus omnes,Molliter impresso conor adire toro.
Et quamvis duplici correptum ardore juberentHac Amor, hac Liber, durus uterque Deus,
15 Subjecto leviter positam tentare lacerto ,
Osculaque admota sumere * inerma manu :
Non tamen ausus eram dominae turbare quietem,Expertae metuens * jurgia saevitiae:
Sed sic intentis haerebam fixus ocellis ,
20 Argus ut ignotis cornibus Inachidos.
Et modo solvebam nostra de fronte corollas,Ponebamque tuis , Cynthia , temporibus ;
Et modo gaudebam lapsos formare capillos;
Nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
25 Omnia quae ingrato largibar munera Somno,
Munera de prono saepe voluta sinu.
Et quoties raro duxti suspiria motu,
Obstupui