Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
170
JPEG-Download
 

i 7 a PROPERTII

Nedum , si levibus fuerit collata figuris,io Inferior duro judice turpis eat.

Haec sed forma mei pars est extrema furoris :

Sunt majora, quibus, Basse , perire juvat:Ingenuus color, & multis decus artibus , & quaeGaudia sub tacita ducere veste libet.

15 Quo magis & nostros contendis solvere amores,Hoc magis accepta fallit uterque fide.

Non impune feres, sciet haec insana puella,

Et tibi non tacitis vocibus hostis erit.

Nec tibi me post haec committet Cynthia, nec te20 Quaeret : erit tanti criminis illa memor.

Et te circum omnes alias irata puellasDisseret, heu nullo limine carus eris.

Nullas illa suis contemnet fletibus aras ,

Et quicumque sacer, qualis ubique, lapis.

25 Non ullo gravius tentatur Cynthia damno ,Quam sibi cum rapto cessat amore Deus ,Praecipue nostri, maneat sic semper, adoro :

Nec quidquam ex illa , quod querar, inveniam

E L E G I A V.

n v 1 d e tu tandem voces compesce molestasEt sine nos cursu , quo sumus, ire pares.Quid tibi vis, insane ? meos sentire furores ?Infelix properas ultima nolle mala j5 Et miser ignotos vestigia ferre per ignes,

Et bibere e tota toxica Thessalia.

Non est illa vagis similis collata puellis r

mi,