182
PROPERTIIQuae maneant, dum me fata perire volent,ij Nam quis divitiis adverso gaudet amore ?
Nulla mihi tristi praemia sint Venere.
Illa potest magnas heroum infringere vires,
Illa etiam duris mentibus esse dolor:
Illa neque Arabium metuit transcendere limen,20 Nec timet ostrino , Tulle , subire toro ;
Et miserum toto juvenem versare cubili.
Quid relevant variis serica textilibus ?
Quae mihi dum placata aderit, non ulla vereborRegna, nec Alcinoi munera despicere.
ELEGIA XV.
jepe ego multa tuae levitatis dura timebam ,Hac tamen excepta , Cynthia , perfidia.Adspice me quanto rapiat Fortuna periclo :Tu tamen in nostro lenta timore venis.
5 Et potes externos manibus componere crines,Et lo^ga faciem quaerere desidia ;
Nec minus Eois pectus variare lapillis,
Ut formosa novo quae parat ire viro.
At non sic Ithaci digressu mota Calypsoio Desertis olim fleverat aequoribus.
Multos illa dies incomptis moesta capillisSederat, injusto multa locuta salo;
Et, quamvis nunquam posthac visura dolebat,Illa tamen longae conscia laetitiae.
Alphesiboea suos ulta est pro conjuge fratres,Sanguinis & cari vincula rupit Amor.