Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
195
JPEG-Download
 

LIBER II. ELEGIA II. ip;

7p Quippe ubi nec caussas, nec apertos cernimus ictus ,Unde tamen veniant tot mala , caeca via est.

Non eget hic medicis, non lectis'moliibus aeger :

Huic nullum caeli tempus , & aura nocet.

Ambulat, & subito mirantur funus amici.

80 Sic est incautum quidquid habetur amor.

Quandocumque igitur vitam mea fata reposcent,

Et breve in exiguo marmore nomen ero ;

Maecenas nostrae spes invidiosa juventae ,

Et vitae, & morti gloria justa meae ;

Lp Si te forte meo ducet via proxima busto,

Esseda caelatis siste Britanna jugis;

Taliaque inlacrimans mutae jace verba favillae:

Huic misero fatum dura puella fuit.

ELEGIA II.

u i * nullam tibi dicebas jam posse nocere,Haesisti: cecidit spiritus ille tuus.

Vix unum potes infelix requiescere mensem,Et turpis de te jam liber alter erit.

5 * Liber eram , & vacuo quaerebanvyivere lecto :

At me composita pace fefellit Amor.

Quaerebam sicca si posset piscis arena,

Nec solitus ponto vivere torvus aper ;

Aut ego si possem studiis vigilare severis,io Differtur, numquam tollitur ullus amor.

* Ac veluti primo taurus detrectat aratra,

Mox venit adfueto mollis ad arva jugo ;

Sic primo juvenes trepidant in amore feroces ^ ^

* Hic inci-piebat Elegia3-Lxb. a.quamcum fecundaunam fecitJos. Scaliger.

* Hocdisti-chon prius le-gebatur initio■tleg. z. L. 2.

* Quatuorbare diilichalegebantur inline Eleg.3. L.2. in qua priiisomnia erantperturbata.