* Hoc distj-chon, quod e-rat 14. ElegiaeXXIV. hucsuum in lo-cum restituitJos. Scaliger.
* In multiseditt. hjc inci-pit ElegiaXXV. sedapte cum su-periori cohae-ret.
224 PROPERTII
Dissidium vobis proximus annus erit.
* Dura est, quae multis simulatum fingit amorem,
Et se plus uni si qua parare potest.
At me non aetas mutabit tota Sibyllae ,
20 Non labor Alcidae > non niger ille dies.
Tu mea compones, & dices, Ossa, Properti,Haec tua sunt, eheu tu mihi certus eras.Certus eras eheu, quamvis nec sanguine avitoNobilis, & quamvis non ita dives eras.
25 Nil ego non patiar : numquam me injuria mutat.Ferre ego formosam nullum onus esse puto.Credo ego non paucos ista petiisse figura :
Credo ego , sed multos non habuisse fidem.Parvo dilexit spatio Minoi'da Theseus,
30 Phyllida Demophoon ; hospes uterque malus.Jam tibi Iasonia nota est Medea carina ,
Et modo servato sola relicta viro.
Noli nobilibus, noli conferre beatis.
Vix venit, extremo qui legat ossa die.
35 Ii tibi nos erimus : sed tu potius, precor, ut meDemissis plangas pectore nuda comis.
* Unica nata meo pulcherrima cura dolori,
Excludit quoniam fors mea , saepe venis.
Ista meis fiet notistima forma libellis :
40 Calve, tua venia ; pace, Catulle, tua.
Miles depositis annosus secubat armis:
Grandaevique negant ducere aratra boves :Putris & in vacua requiescit navis arena:
Et vetus in templo bellica parma vacat.