248 PROPERTII
Et caput in verna semper habere rosa.
45 Atque ubi jam Venerem gravis interceperit retas,
Sparserit & nigras alba senecta comas;
Tum mihi Naturae libeat perdiscere mores;
Quis Deus hanc mundi temperet arte domum;
Qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis
50 Cornibus ;n plenum menstrua Luna redit;
Unde salo superant venti; quid flamine captet
Eurus, & in nubes unde perennis aqua;
Sit ventura dies mundi quae subruat arces ;
Purpureus pluvias cur bibit arcus aquas ;
55 Aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi;
Solis & atratis luxerit orbis equis ;
Cur ferus versare boves, & plaustra Bootes ;
» Nonnulli , Pleiadum spisso cur coit * igne chorus ;
tmire. Curve suos fines altum non exeat aequor;
60 Plenus & in partes quattuor annus eat;
* Alii ,sint. Sub terris * si jura Deum & tormenta Gigantum ;male.
Tisiphones atro si furit angue caput;
Aut Alcmaeoniae furiae, aut jejunia Phinei;
Num rota, num scopuli, num sitis inter aquas;65 N um tribus infernum custodit faucibus antrumCerberus, & Tityo jugera pauca novem;
An ficta in miseras descendit fabula gentes »
Et timor haud ultra, quam rogus , esse potest.Exitus hic vitae superest mihi. Vos quibus arma70 Grata magis, Crassi signa referte domum.
ELEGIA IV.