2 5 -
LIBER III. ELEGIA IX.Juppiter infamat seque suamque domum.
Quid ? modo quae nostris opprobria vexerit armis,-30 Et famulos inter femina trita suos,
* Conjugii obfcoeni precium Romana poposcitMoenia, & addictos in sua regna patres.
Noxia Alexandrina, dolis aptissima tellus ,
Et toties nostro, Memphi, cruenta malo ,
35 Tres ubi Pompeio detraxit arena triumphos,
Tollet nulla dies hanc tibi, Roma, notam.Issent Phlegraeo melius tibi funera campo;
Vel tua si socero colla daturus eras.
Scilicet incesti meretrix regina Canopi,
40 Una Philippeo sanguine inusta nota,
Ausa Jovi nostro latrantem opponere AnubinJEt Tiberim Nili cogere ferre minas ;Romanamque tubam crepitanti pellere sistro ,Baridos & contis rostra Liburna sequi;q.5 Foedaque Tarpeio conopea tendere saxo,
Jura dare statuas inter & arma Mari.
Quid nunc Tarquinii fractas juvat esse secures,Nomine quem simili vita superba notat,
Si mulier patienda fuit P cape , Roma , triumphum ,50 Et longam Augusto salva precare diem.
Fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili :
Accepere tuae Romula vincla manus.
Brachia spectavi sacris admorsa colubris ,
Et trahere occultum membra soporis iter.
55 Non haec, Roma, fuit tanto tibi cive verenda,Nec * ducis assiduo lingua sepulta mero.
Septem urbs alta jugis, toto quae praesidet orbi,
Kk ij
5 AliLr tnjugh.
* Alii, dixit imale: referturad Antonium. -