Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
293
JPEG-Download
 

LIBER IV. ELEGIA V.ELEGIA V.

295

erra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum ;

Et tua, quod non vis, sentiat umbra sitim ;Nec sedeant cineri manes, & Cerberus ultorTurpia jejuno terreat ossa sono ;

5 Docta vel Hippolytum Veneri mollire negantem ,Concordique toro pessima semper avis:

Penelopen quoque, neglecto rumore mariti,

Nubere lascivo cogeret Antinoo.

Illa velit, poterit magnes non ducere ferrum ,io Et volucris nidis esse noverca suis.

Quippe & Collinas ad fossam moverit herbas,Stantia currenti diluerentur aqua :

Audax cantatae leges imponere Lunae,

Et sua nocturno fallere terga lupo,iy Posset ut intentos astu caecare maritos,

Cornicum immeritas eruit ungue genas ,

Consuluiique striges nostro de sanguine , & in meHippomanes foetae semina legit equae.

Exornabat opus verbis, ceu blanda perurat,

20 Saxofamque terat sedula culpa viam.

Si te.Eoa, Dorixanium, juvat aurea ripa »

Et quae sub Tyria concha superbit aqua :

Eurypylique placet Coae textura Minervae ,

Sectaque ab Attalicis putria signa toris :

25 Seu quae palmiferae mittunt venalia Thebae,Murrheaque in Parthis pocula cocta focis :

Sperne fidem, provolve Deos, mendacia vincant,frange A damnosae jura pudicitiae,

O o iij