-9S PROPERTII
Bella satis cecini, citharam jam poscit Apollo70 Victor, & ad placidos exuit arma choros.
Candida nunc molli subeant convivia luco,Blanditaeque fluant per mea colla rosae:
Vinaque fundantur praelis elisa Falernis,
Terque lavet nostras spica Cilissa comas.
75 Ingenium potis irritat Musa poetis:
Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo.
Ille paludosos memoret servire Sicambros :
Cepheam hic Meroen, fuscaque regna canat.
Hic referat sero confessum foedere Parthum;
60 Reddat signa Remi, mox dabit ipse sua.
Sive aliquid pharetris Augustus parcet Eois,Differat in pueros ista trophaea suos.
Gaude , Crasse, nigras si quid sapis inter arenas:
Ire per Euphraten ad tua busta licet.
85 Sic noctem patera, sic ducam carmine, donecInjiciat radios in mea vina dies.
ELEGIA VII.
u n t aliquid manes, lethum non omnia finit;
Luridaque evictos effugit umbra rogos.Cynthia namque meo visa est incumbere fulcroMurmur ad extremae nuper humata /viae;
5 Cum mihi ab exequiis somnus penderet amaris,
Et quererer lecti frigida regna mei.
Eosdem habuit fecum, quibus est elata, capillos,Eosdem oculos : lateri vestis adusta fuit.
Et solitum digito beryllon adederat ignis,