Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
312
JPEG-Download
 

i

3 iä PROPERTII LIBER IV. ELEGIA XI.

Cum venient, siccis oscula falle genis.

Sat tibi sint noctes, quas de me , Paule, fatiges ;

Somniaque in faciem credita saepe meam.

Atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris ,

80 Ut responsurae singula verba jace.

Seu tamen adversum mutarit janua lectum,

Sederit & nostro cauta noverca toro ;

Conjugium, pueri, laudate & ferte paternum :Capta dabit vestris moribus illa manus.

85 Nec matrem laudate nimis : collata prioriVertet in offensas libera verba suas.

Seu memor ille mea contentus manserit umbra ",

Et tanti cineres duxerit elfe meos;

Discite venturam jam nunc sentire senectam,

90 Coelibis ad curas nec vacet ulla via.

Quod mihi detractum est, vestros accedat ad annos.Prole mea Paulum sic juvat esse senem.

* Alii, nasia. Filia tu specimen censurae * nata paternae,

Fac teneas unum , nos imitata , virum.

95 Et serie fulcite genus, mihi cymba volentiSolvitur aucturis tot mea fata malis.

Haec est feminei merces extrema triumphi,

Laudat ubi emeritum libera fama rogum.

Caussa perorata est. flentes mc furgite testes ;

100 Dum precium vitae grata rependit humus.

* Jofephus Moribus & caelum patuit, sim digna merendo,.A\ü^ävu" >S 5 Cujus honoratis ossa vehantur aquis.

FINIS.

t