Buch 
Astronomiae physicae & geometricae elementa / auctore Davide Gregorio
Entstehung
Seite
62
JPEG-Download
 

5a Astronomie Physice

Lib.I.

versus a ad attractionem acceleratricem corporum omnium versusx, in paribus distantiis. Sed, in paribus distantiis, attractio accele-ratrix corporum omnium eadem est cum attractione acceleratricecorporis cujusvis, & attractiones b-e acceleratrices (ex hac Prop.)sunt ut corpora versus quae fiunt; hoc est, ut ipsa corpora attrahen-tia : Et igitur, ex aequo, vires absolutae corporum (ut dictum est) at-trahentium sunt ut ipla corpora quorum sunt vires.

Et hinc rursus, & ex praecedentibus (per Prop. xxm. EI. 6.) colli-gitur vim acceleratricem corporis a versus b gravis esie ad vim ac-celeratricem corporis c versus v gravis in ratione composita ex ra-tione corporis b ad corpus d, & duplicata ratione distantiae inter c& d ad distantiam inter a & b : & porro, rationem ponderis cor-poris a ad pondus ipsius c componi ex praedicta ratione composita,& insuper ratione corporis a ad corpus c.

SECTIO VIII.

De Motu Corporum se mutuo attrahentium, hujusquesympto-matihus', quce omnia ad Syflema Solis U Planetarum pri-'M/iifinruYii applicantur.

PROPOSITIO L.

C Orpora duo se invicem trahentia , & circum se invicem revo-luta, describunt & circumse mutuo , circum commune cen-

trum gravitatis, figuras similes.

Prop. xxxix. & sequentibus exposuimus Motus corporum attra-ctorum ad centrum immobile: decet enim a simplicioribus ordiri.Verum, quoniam attractiones fiunt ad corpora, & hzec vicisiim at-trahuntur ; ut superius ostensum est: Cum corpus circa aliud revol-vitur, attrahens ipsum quiescere nequit; sed ambo attractione mu-tua agitata circa gravitatis commune centrum revolvuntur. Et siplura fuerint corpora, quas se mutuo attrahunt, haec inter se ita mo-vebuntur, ut gravitatis centrum commune vel quiescat vel unifor-miter progrediatur in directum. Geometris enim notum est com-mune gravitatis centrum ab actione corporum inter se non mutarestatum suum motus vel quietis; sicut a celeberrimis Viris D. D.Wrennio & Hugenio demonstratum prostat. Ordo igitur postulat,ut motus corporum le mutuo (ut dictum est) trahentium conside-remus ; nempe Orbitas ab iis descriptas, reliquaque generalia, qui-bus differt corporum in se mutuo agentium systema a systemateprius supposito; & quidem primo universaliter, quascunque tandemsit Lex attractionis mutn

Sint duo corpora s & p se invicem trahentia, quas circum se mu-tuo revoluta describunt curvas ss p p 3 dum interea illorum cen-trum gravitatis c vel quiescit, vel (qudd demonstrationem haud

turbat)