Buch 
Astronomiae physicae & geometricae elementa / auctore Davide Gregorio
Entstehung
Seite
95
JPEG-Download
 

Lib.I. & Geometrica Elementa. 95

infinitum propagaris fi non impediatur; si Mundus ex hujusmodiVorticibus constaret, (ut ex Cartefii systemate fit,) fierent totidemVortices in infinitum pergentes, quot sunt Fixae, quarum qusevis (exmente Cartesn ) instar Solis nostri Vorticem efficit. Neque Vorticesdefinirentur certis limitibus, sed serperent & in se mutuo paulatimexcurrerent. Atque hoc pacto fluidi infiniti universum constituen-tis pars unaquaeque eo agitabitur motu, qui ex omnium sphaerarumcentralium sive Solium actionibus resultat. Quantum vero haec in-certitudo absit ä certo ordine, situ & motu Fixarum, quae arctiffi-mis vinculis calculi fimpliciflimi connectuntur, Astronomiae peritijudicabunt.

i. Porro, quoniam Vorticis supradicto modo geniti partes cen-tro propiores (per praeced.) celerius motae urgent exteriores, mo-tumque ipsis ea actione perpetuo communicant, & exteriores illaeeandem motus quantitatem in alias adhuc exteriores simul transfe-runt ; quia (ex hypothesi) ea est Vorticis conditio, ut unaquaequefluidi pars perseveret in motu suo uniformiter, neque in eadem acentro distantia nunc magis nunc minus incitetur: patet quod mo-tus perpetuo transfertur ä centro ad circumferentiam Vorticis, &per infinitatem circumferentiae absorbetur. Et proinde, ad conser-vationem Vorticis in eodem statu requiritur principium aliquodactivum, a quo sphaera centralis (sive Sol istius Vorticis) eandem sem-per quantitatem motus accipiat quam imprimit in materiam Vor-ticis. Unde autem tale principium activum in Sole quovis Vorti-cem ciente residens arcessant Cartefiani , non video; cum ipse Car-tefiusparagraph. 14 6 . Part . Tert. Princip. Philos. audacter dicat:Nihil occurret circa phaenomena Planetarum , cujus ratio ex jamdiEtis non facile reddatur. Necessitatem hujusmodi principii activiin Vorticum centralibus sphaeris fatis perspexit oculatiffimus Ke-plerus : Ndeoque ne paulatim langueat motus , in illas ab omnipo-tentia creatrice in ipso rerum exordio impressus, hunc vel perpetuaCreatoris cura , vel animae ad id deßinatae ope sustentatum vult.Nam absque tali principio activo, necefle est ut sphaerae centrales &Vorticum partes interiores, propagantes semper motum suum in ex-teriores, neque novum aliquem motum accipientes, tardescant pau-latim & in orbem agi desinant. Adeoque Mundus hic Cartesianusabsque principio hoc activo amechanico ad quietem & interitumsponte suä vergit.

3. Agnoscentibus Cartesto & Cartesianis > corpora quae in Vorticedelata in orbem redeunt, ejusdem sunt densitatis cum Vorticis par-tibus, in quibus versantur, & eadem cum ipsis lege quoad velocita-tem & cursus determinationem moventur: in hoc solo disteruntfluidum deferens & corpus delatum, quod corporum ä Vortice sicdelatorum partes datum inter se situm servent, & quod sint partesVorticis quasi congelatae & solidae, nec motu intestino inter se cieri& misceri facile possint, ut partes ejus fluidae; caetera prorsus aequales.Cum igitur Vorticis partes (per praeced.) ea lege revolvantur, ut

earum