%
Lib.II. & Geometrica Elementa. 115
quodvis rursus in partes 30 aequales dividitur, ut integer circulus(reliquorum omnium instar) in 360 dispescatur. Quamvis Zodiaciaut alterius circuli nullum lit proprie initium, nullus finis; Astro-nom i initium numerandi faciunt a primo puncto Arietis, in quoSol e Tellure videtur cum dies noctibus aequantur, & ver incipitborealis hemisphaerii Telluris incolis, quod etiam est punctum com-munis intersectionis Eclipticae & .Equatoris; ut Prop. xxxiii. Lib. I.ostensum. Numeratio autem fit ab v ad y, 1, & ita denuo, donec adinitium v reversum fuerit, in eandem plagam, in quam Sol circaTerram moveri videtur. Atque progrestiis in hanc plagam diciturfieri in Consequentia Signorum, sive fecundum eorum Seriem * ineandem nempe, in quam Sol, Luna & plerumque caeteri Planetaemoveri videntur: Sed phaenomenon, quod inverso ordine sive aby ad v vel ab v ad x fertur, dicitur contra seriem signorum livein Antecedentia moveri. '
Exinde vero quod Axis Telluris post plures revolutiones circaSolem a situ parallelo illi, quem prius habuerat, aberrat descri-bens superficiem conicam, imagines stellarum migrarunt ex ZodiaciSignis, quibus olim nomina ob viciniam dederunt. Atque hoc fit nonex Stellarum aut Zodiaci motu, sed quod una curri Telluris Axe.Equator Terrestris moveatur, ita ut Aquatoris Coelestis intersecti-ones cum Ecliptica, sive punctaEquinoctialia (& proinde etiamomnia Zodiaci puncta, quatenus numeris exprimuntur) migrent inantecedentia; & Imagines sive ipsae Fixae respectu horum in con-sequentia transferri videantur ; ut Prop.LXiv. Lib. I. ostensum est.
Si per Eclipticae polos ducti intelligantur circuli innumeri, Ecli-pticae ad angulos rectos occurrentes, & hujus Secundarii dicti; ho-rum ope quodvis in Coelo punctum ad Eclipticam refertur: nempephaenomenon quodvis in eo Zodiaci vel Eclipticae puncto este in-telligitur, in quo hujusmodi semicirculus per phaenomenon transi-ens Eclipticae occurrit. Et phaenomena, quae hoc modo ad idemZodiaci punctum referuntur, conjuncta dicuntur live in Conjuncti-one ; quae vero ad opposita referuntur, in Oppositione. Si Zodiaciquadrans interjaceat puncta,ad quae phaenomena reseruntur,dicuntureste in aspectu Quadrato ; si vero Zodiaci triens, in aspectu Trino ;denique si interjaceat Zodiaci sextans, aspectum dicuntur habereSextilem.
Porro, arcus Eclipticae inter initium Arietis & dictum intersecti-onis punctum interceptus, & in consequentia numeratus, diciturphaenomeni vel puncti istius Lonsitudo , sicut & Secundarii arcusinter Eclipticam & dictum phaenomenon aut Coeli punctum inter-ceptus ejusdem Latitudo appellatur; unde & Secundariis hisee no-men Circulorum Latitudinis inditum. Latitudo est vel Borealis velAustralis : Coelum enim ab Ecliptica (circulo Coelesti, quoniam isin Coelis primitus consideratur) in Hemisphaerium Boreale & Au-strale ab Astronomis dividitur.
Px
PRO-