Buch 
Astronomiae physicae & geometricae elementa / auctore Davide Gregorio
Entstehung
Seite
203
JPEG-Download
 

Lib.II. & Geometrica Elementa 20;

Dies naturalis in 24. horas dividitur , Hora autem in 60 scrupulaprima,, quorum rursus quod vis in 60 secunda dividitur, & ita porro;Tabulae praedictas ad hancce Temporis divisionem accommodantur.

PROPOSITIO LXVTII.

T jfbulas describere omnibus Terree' incolis communes , quee Stel-las Fixas attinent.

Fixarum loca quoad Longitudinem & Latitudinem disponunturper methodos Prop. xxix. explicatas. Hujusmodi Tabula (sive Ca-talogus) est omnis Syderalis scientias fundamentum: & quoniamPlanetarum loca ex cognitis Fixarum locis exquiruntur, Fixarumin Zodiaco positarum loca summa cura notant Astronomi; immonon tantum quae nudo Oculo, sed etiam quae minori Telefcopio ar-mato conspiciuntur.

Quoniam vero Fixarum Longitudo continuo crescit propter pun-ctorum Hiquinoctialium regrefliim, Regreßus hujus Tabula Fixa-rum Catalogo subnectitur; hoc est, quantus hic sit in Anno, hujuspartibus Annifque collectis indicatur, ut Longitudo Fixa: Tabularishinc corrigatur modo fatis obvio. Copernicus & hunc sequuti aliiFixarum distantiam in Ecliptica Ortum versus numerant ab ArietisStellarum in Cornu duarum praecedente, ut superius dictum est:Addendo arcui huic (in quavis Fixa constanti) distantiam puncti^Lquinoctialis verni a dicta Arietis prima perpetuo auctam, ex al-tera ista Tabella depromendam, conflatur Stellae Longitudo ab iE-quinoctio verno.

Quoniam notabiliorum quarundam Fixarum Ascensio Recta &Declinatio frequentis sunt usus; at illas ex Longitudine & Latitu-dine datis (per conversi Prop. xxvii.) pro occasione exquirere opusforet taedii plenum; ad datum tempus Notabiliorum Fixarum ascen-sionis Re cite & Declinationis Tabulam construunt qui aliorum la-bori parcere volunt, addita differentia utriusique pro certo Anno-rum numero, in quo illarum mutationem ad sienfhm aequabilemeste supponunt. i '

Praedictis de Fixarum motu Tabulis subjungitur & Tabula Re -fraEtioms Syderum , pro diversa earum supra Horizontem elevationeper Prop. lxvi. construenda. Cujusvis Stellae Altitudo observataminuenda est correspondente Refractione, ut evadat vera; vel Al-titudo vera (ex vero Stellae loco ad tempus datum per calculum in-venta) Refractione dicta augenda, ut fiat apparens. Stellae diversahaec ex Refractione Altitudo diversitatem loci Stellae secundumlongum & latum, vel in alio quovis circulo, inducit, simili prorsusmodo, quo supra de Parallaxi ostensum est. Tabulam hanc Refra-ctionis hoc loco inter Fixarum Tabulas numeravimus, licet aptiusforsan ad praecedentes referenda fuerit tanquam omnibus Phaeno-menis Coelestibus communis: Alii interim illam Tabulis Prop. inse-quenti describendis censebunt annumerandam, cum aliä atque aliaopus sit Refractionis Tabula pro diversa Atmosphaerae densitate indiyersis locis. Cc : PRO-