Buch 
Astronomiae physicae & geometricae elementa / auctore Davide Gregorio
Entstehung
Seite
306
JPEG-Download
 

jö5

Astronomie Physica:

Lib.lV.

st, cum fit in plano Orbis set, erit etiam in piano cbdg, sifuerit communis intersectio duorum istorum planorum, Orbiumnimirum Primarii & Secundarii; hoc est,si Nodi fuerint in Syzy-giis. Igitur Nodis in Syzygiis versantibus, nullus orietur Errormotus in Latitudinem neque a Vi ut am, neque a Vi ut mn, quassolae sunt Vires Satellitis motum perturbantes; ergo nullus pror-sus Error in Latitudinem. Unde Nodorum Linea simulque ipsiNodi in hoc casu quiescunt, cum motus illorum sit Error a pertur-bante Vi aliqua oriundus.

Ubi vero Orbis cbdg Nodi sunt in Quadraturis c & d, Vis ut m nS atellitis motum in Latitudinem maxime perturbat; quoniam inhoc casu recta m n (eique per l parallela l f, secundum quam exe-ritur Vis Satellitis l quae est ut mn) omnium maxime ad planumOrbis cbdg inclinatur, tantum nempe quantum Orbium st e,cbdg plana ad se invicem inclinantur. In hoc casu supponaturplani cbdg pars altera cgd supra planum hujussehematis (quodcum plano Orbis Primariiste congruit) elevata, al-tera c b d infra illud depres-sa: Orbitae huic cbdg ae-qualis, similis & respectucentri t similiter positaconcipiatur Orbita cbj>g:

In hoc igitur casu, quam-primum Satelles l Nodumc transit, ut ad Conjuncti-onem cum Sole in g per-veniat, Vis ut mn cum di-rectione rectae mn sivehuic parallelae lf, hoc est,ab l ad f agens, trahit illum ex Orbita cgd, quam alias percurre-ret, & recedendo perpetuo versus s a plano cgd usque ad Nodumproximum, non jam transit planum ste sive ego in puncto D, (ubiillud transiret si Vis haec abeflet,) sed paulo citra illud respectu So-lis s; hoc est, Orbitae a Satellite (dum a Vi mn urgetur) descriptaeNodus paulo citerior est quam d punctum, ubi in praecedente Sa-tellitis revolutione inveniebatur.

Similiter, in transitu Satellitis a Nodo d ad Oppositionem eumSole in b, Vis ut m n agens secundum directionem m n ab m ver-sus N, sive ab l versus f, facit ut Satelles l perpetuo recedat ab Or-bita dbc, Orbitamque describat ad planum set sive d bc minusinclinatam. Cumque hasc Vis in Satellitem l Vires suas exera.tulque dum evanescat hasc, nempe cum Satelles ad Quadraturam inc pervenit, facit etiam ut Orbita ä Satellite revera descripta citiusinterlecet planum bcgn quam Orbita dbcg, sive paulo propius adb quam est punctum c, ibique Orbitas Satellitis Nodum cum planoOrbis fui Primarii constituat. Atque simile rursus fiet dum Satel-

0 les