Buch 
Astronomiae physicae & geometricae elementa / auctore Davide Gregorio
Entstehung
Seite
316
JPEG-Download
 

zi6 Astronomia Physica Lib.IV.

Quoniam vero sa est ad sk in duplicata ratione sk ad sl, & slinfinita respectu kl; erit ak (differentia ipsarum as& sk) duplakl (differentiae ipsarum sk&sl) & al ejusdem tripla: Sed klet sinus rectus arcus e L, di flantia nempe Satellitis a proxima Qua-dratura e, posito t l radio. In hoc igitur casu datur perpetuo ra-tio Visam ad Vim mn, eadem nempe quae radii ad triplum sinumrectum Distantiae Satellitis ä Quadratura-

S C HOLIUM.

Eodem plane modo quo Sol extra Satellitis Orbitam constitutusejus motum perturbat, idque multifariam, ut ex praecedentibushujus Libri Propositionibus liquet; Planetae superiores inferiorum,Cometae omnium Planetarum motus perturbabunt. Supra descriptaenim Satellitum perturbatio a Sole oriunda provenit ex gravitateSatellitis cujusque versus Solem, qua (inter alia) fit ut Satellitisgravitas versus suum Primarium non sit amplius in reciproca du-plicata ratione distantiae ab eodem. Et actiones Planetarum in aliosPlanetas similes producent effectus, utut longe minores, propter il-lorum corpora parva, si cum Sole conferantur, & distantias immen-sas. Aliqui tamen erunt hi effectus, qui, si perstent, & in eandemsemper plagam dirigantur, sensibiles tandem evadent: exempligratia,Orbitas Telluris Apsides postplures annos sensibiliter incon-sequentia latas deprehendentur, licet admodum parvus sit hic mo-tus, si conferatur cum motu Apsidum Lunas in consequentia;quippe qui in viginti annis quatuor scrupula prima & scrupuli se-missem non attingit, cum motus Apsidum Lunas interim factusduas revolutiones integras & revolutionis quadrantem excedat.

Porro, perturbatio motus Planetarum ab aliis Planetis & Cometisoriunda valde inaequalis erit, ob distantias corporum perturban-tium admodum inasquales. Cum tamen effectus omnis ejus per-turbationis parvi sint, eorum inaequalitates quasi insensibiles eva-dent ; & media cujusque quantitas ad calculum Astronomicumsufficiet.

SECTIO V.

De Motu Lunce e Terra spectat ce.

In praecedentibus Propositionibus fuse ostensum est, quinam sintErrores quos in Planetarum secundariorum motu Sol producit:In quorum omnium exemplum Lunam Telluris Satellitem affere-mus , & summatim ostendemus quibusnam Inaequalitatibus affici-atur haec, quomodo observentur & earum afiae ab aliis distin-guantur, item quomodo ex ipsis fontibus, nempe Solis Viribus il-larum generatricibus, per calculum inveniantur: Et denique proMotibus Lunaribus Tabulas condendi iifdemque utendi methodumindicabimus, ubi obiter apparebit quas Lunae Inaequalitates consi-deraverint hucusque Tabularum Conditores, quasque neglexerint.

PRO-