Buch 
Astronomiae physicae & geometricae elementa / auctore Davide Gregorio
Entstehung
Seite
329
JPEG-Download
 

Lib.IV. & Geometrica Elementa. Z29

quandi Tabula, Aquatio Apogaei Annua. Atque Aquatio haec estvere Annua, a Telluris periodo circa Solem pendens: Perperamenim prima illa, pendens ab Aspectu Apogaei Lunaris cum Sole,Annua a quibusdam appellatur, cum non nisi post 400 dies absol-vatur ejus periodus; Sole nempe istud tempus requirente ut di-gressus ab Apogaeo Lunari illud in consequentia motum denuoasiequatur. Similiter & Orbis Lunaris Excentricitas, ex dato Apo-gaei Aspectu ad Solem ex Tabula excerpta, per Aquationem Men-struam & Annuam corrigitur.

Invento igitur Lunaris Apogaei Loco vero Lunasque medio pri-mo correcto, illo ab hoc subducto, relinquitur Lunae Distantiamedia ä suo Apogaeo in consequentia numerata, sive Lunre Anoma-lia media; cui (in Tabula §6. Prop. xxvi.) invenietur Prosthaphaeresiscongrua pro Orbitae Excentricitate prius inventa, per quam LunaeLocus medius, primo correctus, denuo rectificatus exhibebit LunaeLocum correctiorem, quibusdam JEquatum dictum.

Ex modo' invento Lunae Loco Aquato, & omnium primo de-terminato Solis Loco, Aspectus Solis & Lunae nunc fatis notus est,& hinc pendens Variatio ex Tabula (de qua §.7. Prop. xxvi. actumest) innotescet; sed haec ipsa duplici Aquatione Annua (de quibusibidem) corrigenda est. Locus Lunae aequatus per Variationem siccorrectam corrigendus est; exsurgetqueLunae Locus correctistimusin sua Orbita, sive relpectu sure Apsidis.

Ad illum vero ad Eclipticam reducendum, primo omnium LocaNodorum determinanda sunt. Cum & Solis Locus verus & Nodo-rum prope verus sive medius dentur; dabitur Aspectus Nodorumcum Sole, & huic proinde Aquatio correspondens ex Tabula, dequa §. 8. Prop. xxvi; per quam correctus Nodi Locus medius rur-sus bis corrigendus est per Aquationem Menstruam Annuamque,de quibus ibidem actum est.

Simul, ex eodem Aspectu Nodorum ad Solem, excerpendus estExcelsos Inclinationis Limitum supra eorundem Inclinationemminimam, (vel Defectus a maxima,) quo Inclinatio minima (velmaxima) corrigenda est ut correctior evadat: sed quas bis rursuscorrigenda est; nempe pro ipsius Lunae Aspectu ad Solem & Tellu-ris Anomalia media; de quarum Aquationum Tabulis actum est §.9.Prop. xvi. Si Lunas Locus correctistimus in ipsis Syzygiis inquiratur,etiam correctionis, de qua §. 10. Prop. xxvi. ratio haberi poterit.

Quoniam vero innotescunt Nodi & Apogaei Lunaris vera Locain Ecliptica, & Orbis Lunaris Inclinatio ad eandem, resolvendo tri-angulum sphaericum rectangulum, in quo praeter rectum danturangulus alter alterumque latus circa rectum, invenitur DistantiaApogaei a Nodo in Orbe Lunari computata; nempe hypothermia.Et supra inventus est Lunae Locus in sua Orbita ab Apogaeo com-putatus : Et igitur non ignorabitur Distantia Lunae a Nodo in OrbeLunari computata. Cumque etiam data sit Inclinatio dicti OrbisLunaris ad Eclipticam; invenietur tum Lunae Latitudo, tum ejus

T t Locus