Buch 
Astronomiae physicae & geometricae elementa / auctore Davide Gregorio
Entstehung
Seite
481
JPEG-Download
 

z

Jt

Lib.VI. & Geometrica Elementa, 481

conversio haec sit super datum axem, difficile estet determinare. SiNucleus convertitur, omnis atmosphaera, praecipue pars illa altiorquae in partes a Sole aversas protenditur, non una revolvitur ut inTelluris atmosphaera fit: Verum vapor iste, e Cometa exiens &caudam constituens, non tam Cometae atmosphaera ipsi Cometaeconjuncta (ut Telluris atmosphaera crassior Telluri) ejusque par-tem constituens, censenda est, quam corpus separatum, cujpx par-ticulae singulae scorsim, in spatio libero, motus suos (ipsius Cometaeinstar) excercent.

Cum cujusvis Cometae iter circa Solem sit Ellipsis admodum ex-centrica, non est verisimile illorum similem este in Universo usumatque ipsorum Planetarum, qui in Orbibus Soli proxime concen-tricis feruntur, quique rebus in eodem fere statu mansuris produ-cendis & alendis destinati videntur; cui usui Cometae neutiquamaccommodati sunt, propter diversissimos caloris gradus quos sub-eunt. Si igitur conjecturae locus sit, arbitramur Cometas restau-rando Solis & Planetarum fluido inservire: Cum enim Sol im-mensam fluidi mastam sub lucis forma exeuntem continuo deper-dat, & Planetarum fluidum, perpetua serie, in solidum (vix in flui-dum denuo rediens) mutetur, ut in Tellure nostra quotannis fierideprehendimus; patet, aut Solis vires paulatim deperditum iri,Planetarumque fluidum defecturum, quod minime est verisimile,aut haec statis vicibus este reficienda. Nullum vero tam aptummodum comminisci est proclive, quam si Cometae, ingentia lpatiaaetherea pervagantes, ponantur corpuscula lucem olim constitu-entia in ista spatia projecta, & quasi ibidem sparsa & deperdita, &vapores humidos pariter per attractionem (qualitatem corporibusomnibus ingenitam & connatam) ad se allicere, & quasi recolli-gere ; ut hos in caudas sursum elevatos (quae & Hippocratis Chiifuit opinio ab Hnßotele Lib. 1 . Cap. 6. Meteor, consignata) Plane-tarum atmosphaeris immisceant, illa vero Soli, lucis fonti, resti-tuant. Hinc primarii Planetae augebuntur; unde Satellitis, si quisest, Orbita & Periodus contrahuntur (de quo phaenomeno suprasuo loco dictum) aliaque fiunt, quae superius explicuimus cum Co-metas in praecedente Libro tractaremus.

Alius etiam erit quandoque Cometae sive effectus sive usus. Sinempe Cometa prope Planetam transeat (ita ferentibus eorum Orbi-bus & motibus) hunc ita attrahet ut ejus Orbita immutetur, (mu-tata etiam, ex mutua actione, Cometae Orbita;) unde Planetae Peri-odus etiam mutabitur. Sed & Satellitem ita per attractionem de-turbare poterit Cometa, ut, relicto suo Primario, ipse evadat Pri-marius circa Solem deinceps rotatus. Praeterea mutationes multomaximas in ipso Planetae globo producere poterit, non solumprolectando fluidum si quod sit, sed per alias etiam qualitates, si*o. g. corpus tam vastum &, si ex Solis vicinia prodeat, ignitum Tel-lurem nostram e propinquo praetervehatur. Verum de hisce fatis,praesertim cum ad nostrum institutum directe non spectent.

P p p Come.