Buch 
Astronomiae physicae & geometricae elementa / auctore Davide Gregorio
Entstehung
Seite
490
JPEG-Download
 

1

4.90 Astronomia Physice Lib.VL

cidentalibus quam sunt illae cum quibus conjungebatur tem-pore Defectus Solaris, ä quo computationem inchoavimus. Postaliam integram hujusmodi Librationem perfectam, cum Fixis ad-huc occidentalioribus conjungetur, atque sic porro, ita ut, non nisipost novemdecim fere annos, Volva in Ecliptica & ad boreamlibrando declinatura cum iisdem rurlus Fixis deprehendatur. Exdiversa magnitudine periodi Librationis Volvae in latitudinem &nychthemeri fk, quod elapso nychthemeri semisie post EclipsinSolis centralem, nulla Lunicolis eveniat Volvae Eclipsis. Nampromoto Sole ad oppositionem cum Volva (hoc est, in Plenivol-vio, in quo solo dicta Eclipsis contingere potest) Volva modoEclipticam transgresso (nam aliquanto prius illam attigerat quamSol Volvae opponeretur) in austrum eousque librando proceffit,ut Lunae umbram effugiat. Volvae quidem incola Solis Eclipsin-tum videbit, si versus Polum ejus boreum degat; at non tota-lem, in quo solo casu Volva Lunicolae apparet deficere. Similiterin Novivolvio infequente Plenivolvium centraliter Eclipticum,Luna Volvae umbram effugiet.

Volva, Lunicolis minutiora observantibus, nunc major vi-detur nunc minor, atque tota haec varietas spatio sere nychthe-meri Lunaris absolvitur; accuratius vero spatio quo Fixa: adeundem Meridianum revertuntur. Ponamus Lunicolae Volvamdiametro minimä apparere quando in praedicto latitudinis circulo,supra quem in boream & austrum libratur, apparet. Aucta paula-tim Volvae diametro, ipsa Volva ad occasum a praedicto circulodeviabit per nychthemeri quadrantem sere, per sequentem qua-drantem ad eundem reversura, ubi Volvae diameter videbiturmaxima; unde rursus in ortum deviabit, ejusque diameter appa-rens minuetur, integramque Librationem revertendo ad Eclipti-cam (quando rursus minima videbitur) perficiet in una Fixarumrevolutione. Deviatio haec, cum maxima, erit circiter y gr ; tantun-demque circulus limitum, dividens Subvolvanos a Privolvis, nuncin occidentem promovebitur relicto oriente, nunc in orientem relicto occidente, sicut per priorem in boream & austrum. AtqueVolva, post persectam integram Librationem hanc in longitudi-nem, ad primum istum suum latitudinis circulum, medium nempeinter extremos quos librando attingit, reverso (quo temporis spa-tio ex minima fit maxima, & rursus ad priorem speciem mini-mam redit) conjuncta videbitur cum Fixis magis orientalibus, quamsunt illas quibuscum jungi videbatur cum prius in eodem appareret:atque rursus post sequentem ad orientaliores; & ita porro, donecpost novem fere annos Volva & minima & iisdem Fixis con-juncta videatur, & in proprio circulo latitudinis, inde ad occasummox librando digrefiura. Verum neutra harum Librationum sibiipsi perpetuo aequalis deprehenditur, sed Libratio in latitudinemmaxima est diebus, qui alterutrius Luminaris Eclipsin proximecircumstant; minima in diebus, qui ajb Eclipsibus remotiffimi

sunt:

1