DE MERCURIO LUCENTEIN VACUO.
CAPUT I.
Exponitur occaßo inventi desumta ex fortuita observa-tione luminis in barometro Picardiano » Nar-ratur origo & perfectio PhosphoriMercurialis.
§. i-
INimus non est explicare naturam &omnes admirandas proprietates hydrargyri seuargenti vivi, notissimi illius liquoris metallici,quem vulgo Mercurium nuncupant Chymici.Hos enim consulat, cui volupe est, earum noti-tiam libi comparare. Mihi suffecerit, eam duntaxat Mercuriiqualitatem considerare, qua fit, ut in loco aere vacuo agitatuslucere poliit.
$ 2 . Rara ista nostri liquoris virtus primum casu fortui-to observata fuit a Picardo, Mathematico Gallo, Acad. Reg.Scient, sodali ; sed ita observata, ut crederetur lumen visum inbarometro, suille Phaenomenon peculiare, non cuivis Mercuriocompetens, ut mox uberius ex ipsa ejus historia patebit. Qua-re cum inter innumera barometra, de quibus, statim post ob-servationem Picardianam, periculum sumebatur, vix unum al-terumve repertum fuerit, quod in tenebris luceret, procul du-bio res fuit considerata tanquam singularis & in observationumnumerum simpliciter referenda.
Js. 3. Jacuit itaque neglecta per quinque fere lustra, necullus, proh pudori inter ipsos rerum physicarum curiosos ex-titit, qui insoliti & inauditi antea Phaenomeni causam investi-gare & particularis inventi successum universalem reddere au-deret; Supinam istam negligentiam tanto magis mirari subit,quod tum temporis floruerint sagacissimi. Naturae Ruspatores
A % & magni