Buch 
Dissertatio Physica De Mercurio Lucente In Vacuo / Quam ... Sub Praesidio ... Joh. Bernoulli ... Publico Eruditorum Examini submittit AD d. 24. Mart. MDCCXIX ... Wilhelm. Bernhard. Nebel ...
Entstehung
Seite
8
JPEG-Download
 

$55 ) 8 ( i$

iuccuffionibus reproduci polliit. 8. Eundem quoque effectumhabet spiritus Vini licet rectificatilsimus, ut & oleum quod-cunque, imo quilibet liquor , sive sit inflammabilis sive non.9 Lumen in nonnullis barometris ab initio fatis exquisitumconspicitur, quod postea paulatim debilitatur & tandem tractutemporis evanescit omnino atque extinguitur. io. Idem ar-gentum vivum, seu ex eadem massa desumtum, quod in unotubo lucet, non item in quovis alio lucebit. 11. Quinimo unusidemque tubus id agit, ut unus idemque mercurius diversistemporibus ex illo emissus & statim iterum immissus modoluceat modo non luceat, quodque mirabilius est unumidemq,"barometrum sibi relictum, cui proin nulla, ut videtur, super-venit mutatio, quandoque luminosum est, quandoque non lu-minosum, cujus exemplum habemus in ipso Barometro Picar-di, referente du Hamel. 12 . Idem Mercurius, qui lucet in tu-bo ampliori, aegre lucet in nimis gracili. 13. Tubi inaequalesvel non uniformiter ampli aptiores sunt ad barometra Phos-phorescentia conficienda, quam perfecte cylindrici.

§. 2- Et haec quidem sunt ab Excell. Praeside ante plusquam viginti annos observata , ex quibus systema suum, hicfusius explicandum, condidit, omnibus & singulis hic enar-ratis Phaenomenis mire satisfaciens ; Innumera alia observarisolita, sed quae ad scopum nostrum non faciunt, non minustamen commode, quam illa, explicari possunt, recensere su-persedeo. Ad id nunc potius me accingo, ut praedictorumveram reddam rationem, praemissa explicatione causae mira-bilis hujus luminis ex mente ingeniosissimi, magnoque suomerito Celeberrimi Praesidis , traditurus postea ejus metho-dum certam conficiendi barometra lucida quotquot libuerit,tandem & artem ab ipso inventam parandi novum genusPhosphori portatilis & perpetui, qui vel hoc nomine omni-bus aliis sive a natura, live ab arte productis, utpote tempo-rariis jure merito palffiam praeripit.

CA-