Buch 
Dissertatio Physica De Mercurio Lucente In Vacuo / Quam ... Sub Praesidio ... Joh. Bernoulli ... Publico Eruditorum Examini submittit AD d. 24. Mart. MDCCXIX ... Wilhelm. Bernhard. Nebel ...
Entstehung
Seite
49
JPEG-Download
 

_ m ) 49 c m

,, splendorem emittit, quod Augusto Borussorum Regi ita pla-„ cuit ut inventorem medallione aureo remuneraretur. Et in-„ telligo nunc Dn. Dutalium Parisiis aliosque in confirmando„ promovendoquc hoc phosphoro non sine insigni successu„ laborasse : Quantam lucem talibus phosphoris pluribus„ continue concuffis producere liceat, inquisitione dignum„ foret: Nam concuilio continuata per machinam facile ef-„ fici posset, pluriumque phofphororum lux refractione aut„ reflexione colligi i Qua i miror nondum fuisse tentata.

jf. io. Si attendisset Leibnitius ad veram Luminis mer-curialis causam , quam hic exposuimus , ille vero nondumfatis, cum haec scriberet, percepisse videtur, verbis istis, cre«dibile eß, hunc phosphorum perpetuo lucendi vim servare , non sub-junxisset opinor hasc alia , aut saltem in longinquum tempusproducere. Vidisset enim vim illam esse indelebilem, nisi, utjam innuimus, superveniat mercurio aliqua injuria per acci-dens : Durabilitatem sane confirmat lumen vegetum quodvidi in duabus ampullis , quas Excellent. Praeses jam ante vi-ginti propemodum annos in phosphoros paravit, & quarumluminis claritas, ipso asserente, nihil omnino decrementi ac-cepit in hunc usque diem.

§. ix. Caeterum habentur aliae adhuc methodi parandiphosphoros nostros in lagenulis , partim ab ipso Celeberr.Praeside, partim ä quibusdam Artificibus, postquam ab ipsoinventi notitiam acquisivissent, excogitatae & notabili cum fru-ctu ad praxin vocatae. Fabricarunt enim eam in rem singula-ria machinamenta, quorum ope vascula cum indito mercurio,aere evacuata obstruerent, atque hoc pacto conficerent phos-phoros mercuriales variis usibus inservientes, quos sicut aliacuriosa Physico-mathematica venales habent Artifices peritis-simi in Belgio, Germania, Anglia, alibique, quos interexcellunt Muschenbroskius, Leupoldus, Haucksbejus, Scri-psit namque primus inter nominatos ad Clariss. Prasidem inlitteris exaratis 26 August. 1707. hunc in modum : Multi hicsunt curiofi , qui k me emunt tuum Phosphorum Mercurialem.

Jf. 12. Sed ut patescat, qua arte Muschenbroekius utatur

G in