m ) «7 (nn
per repercussionem radiorum ä vitro & hydrargyro fieri soli- p, jf.tam , ad quod in nostra Theoria nulla attentio facta sit,
L'. i2. Verum si vel maxime tribuendum esset aliquidisti repercussioni, profecto is qui systema generale est traditurusnon tenetur rationem habere circumstantiarum quarundamnon essentialium: Explicanda erat causa efficiens luminis mer-curialis, non vero ejus augmentatio accidentalis, aliave ejus-modi modificatio a causa aliqua peregrina dependens, quas adipsam rei naturam nihil confert; Quamvis talia quoque iapromtu habuerit Celeberrimus & Perspicacissimus Praeses, quaeex invento suo ad curiositatem partim, partim ad utilitatemderivavit, atque paffim cum Eruditis per litteras communi-cavit,
§. iz. Miramur quoque Clariß, Liebknecht ita loquen-tem de Leibnitio, quasi primus hic animadverterit vel credi-derit lucem mercurii ejse ferfetuam. cum tamen haec perpetui-tas ex systemate nostro necessario fluens non potuit silentiopraeteriri ab ejus Inventore; Sic eam variis in locis diserte ex-primit: Vide Comment. Acad. Reg. Scient, Edit. Paris. 1700.p. 128- Histor. ad annum 1701, p, 8. Comment, ejusd. annipag.7, i;8- 139. 143-146.
§. 14. Ex eo quod Cl. Liebknecht fulgorem mercurii,qui in lagenula apparet, postponendum ducit illi alteri, quiin barometris observatur, judicari omnino potest ; Praestan-tiam phosphori mercurialis in ampulla aere vacua ipsi nonfatis suille compertam, neque hoc mirandum quia vasa illa,in quibus lumen mercurii inclusi observavit, adhuc contine-bant aerem crassum , aut calore ignis non nihil rarefactum;Perfectius enim aerem educere non poterat Vir Clariss. antliapneumatica, ut videtur, destitutus. Haec utique causa est , cucex mercurio non nisi scintillas hinc inde sparsim prosilientesanimadverterit, id quod jam supra Cap.XI. §.<J. a nobis no-tatum : Propterea illi facile largimur, lumen barometri in de-scensu mercurii apparens utpote aequabilis vivacitatis atten-tione dignius esse, quam quod scintillatim tantum & vix sen-sibiliter intermicat sine ordine inter partes mercurii in vascu-
I 2 lo no»