Buch 
Io. Friderici Weidleri tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus ...
Seite
12
JPEG-Download
 

12

Capvt 1.

prementis emboli robur sustinere ualeat. hic cylindrusAB plerumque tantum aliquot pedes altus est, v.g. 4,6, p. quia tantum destinatur columnis aquarum abembolo sursum in aliam fistulam trudendis. Embo-lus huius antliae E, itidem ligneus inüersus, gaudet tri-bus quatuorue foraminibus, quae teguntur forti corioduplici, ferrum perpendiculare, cui affixus est embo-lus, incumbit lateri parallelogrammi rectanguli CD,quod beneficio ansae siue longurii GH, attolli demit-tique potest. Scilicet, extremum cylindri B intra a-quas est, et cum demittitur embolus E, coria eiusdem,quae stringunt cylindri parietes, eleuantur supra em-bolum , et uiam aquis ab aere grauatis, per foraminaemboli liberam relinquunt, quae ideo omne spatium,quod supra embolum in cylindro superest, replent.Ekuato deinceps iterum embolo, coria in foraminaemboli relabuntur, et eadem obturant, atquehincaquae aperiunt ualuulam canalis F, et in eum sese reci-piunt, quo facto, delinente emboli impulsu, ualuula Aclauditur.

10. Quando in hac antlia inuersa embolus non am-plius replet cylindrum, uacillant latera rectanguli, curtiidem ascendit , et tum tollitur a longurio suo rectangu-lum, exemto clauo, et unco qui ex laqueo circa troch-leam ducto pendet, idem apprehenditur, lenteque situperpendiculari demittitur, donec exeat ex cylindroembolus, tum idem unacum rectangulo, beneficio axiscum peritrochio, attollitur, et emboli uitia corrigun-tur, eodemque organo etiam embolus restituitur.

11. Quod attinet ad canales uel fistulas machinae lau-datae. cylindri quidem antliarum omnes ferrei sunt,

di-