Buch 
Io. Friderici Weidleri tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus ...
Seite
19
JPEG-Download
 

r De Machina Marlyensi. 19

lyensis uariis in casibus utilitatem praestare pote-runt.

2i. Superest,ut exponam, quomodo catenae mo-veant antlias castellorum superiorum. Primum mo-tum efficiunt, ante castellum sinistrum, propeG, Fig.F.ibi enim in puteo colliguntur aquae fontium, ex uici-nis montibus per riuos deriuatae, et cum eaedem pro-pe castellum ipsum, ob eius altitudinem exonerari ne-queant, puteo G impositae sunt 28 antliae aspirantes,quarum agitatio antea a nemine distincte descripta est.delineaui hunc in finem figuram9,in qua lineaeoooo,designant catenas parallelas, hae ut aquas ex puteo al-tius attollant, ut deinceps lapsu naturali in castellumipsum profluant, impositae inferioribus trabibus sunt co-lumnae quaedam, siue fulcra superioris contignationis,in hac GG trabs gestat lignum FE et normam HKF,quae circa clauos suos aguntur, primum parte alteranectitur cum CA perpendiculo tigni subsidiarii, et ipsenexus crasso ligno ED fit, parte altera F, ex ferreotrunco emboli duo aspirantes L, L, pendent, normaautem H K 1 , monetur ligno y, quod super longuriounco ferreo iacet, atque haec pars normae K modopropellitur, modo attrahitur, eodemque motu agitan-tur duo emboli M M, qui ex I dependent. Ita 28 ant-liis diam. 6. dig. hauriuntur ex puteo aquae, motusemboli fit in perpendiculo 3 pedum, et aquae puteicirciter 20 pedib. a superiori huius haustri receptaculodistant, hinc per canalem plumbeum diam. 1. ped. de-scendunt, et ad castellum sinistrum deuoluuntur.

C L

<«. Ne-