Buch 
Io. Friderici Weidleri tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus ...
Seite
23
JPEG-Download
 

De Machina Marlyensi. _25

loto remouetur, et ab eodem duae Mulae ferreae,diam, 18 dig. demittuntur, per quas aqua in recepta-cula Marlyensia,quae a turri, ultima 350 sexpedis di-stant, labitur, et inde iterum tum in gradus, ex quibuspraeceps deuoluitur, (cascades) tum in fonticulos, cir-cum et infra arcem regiam factos, deriuatur. Olimhaec aqua Ver salias per structiles canales in crateremsiue castellum aquarum ingens, quod in extremo arcisangulo est, profluebat, uerum hodie portio praeci-pua in hortos Marlyacenses ducitur, postquam col-lectae riuis in montibus uicinis aquae, super Mon-treliensem aquaeductum nouum, Versalias in castellumpeculiare, (chateau d'eau ) et inde in ampliflimum re-ceptaculum antea commemoratum deriuantur.

29. Ex hac luculentiore nasti operis descriptione in-telligi aliquantum tum magnitudo eius, tum praestan-tia potest. Posterior magis adhuc illustrabitur, ubi di-xerimus de copia aquarum, quas attollit, prioremquisque colligat licet, ex membrorum,quibus constat,numero, et ex materiae,quae in illam impensa est, mo-le. refertur enim,consumtas in eius constructione fuifle1700000 libras cupri, totidem libras plumbi, ferri ma-teriam cuprum uigesies, lignum idem centies excede-re. antlias continet aspirantes 44, prementes 64, inuer-fas 161; et cum exstrueretur, 1800 homines per annosseptem continuo in eadem elaboranda operam pro-fuerunt. Et hodie ob ingentem pardum multitudi-nem, eidem custodiendae et reficiendae praesunt 60operarii, aquileges, fusores, fabrique, inspectoribus ex-ceptis, et 9 ex iis quauis nocte prope machinam et in

castel-