Buch 
Io. Friderici Weidleri tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus ...
Seite
66
JPEG-Download
 

Capvt IV.

66

G. Duo epistottiia expleratoria , cum fistulis annexis,quarum altera in ahenum porrigitur 2 uel 5 digitis, al-tera in aquam ipsam tantundem penetrat, cum ea ha-bet debitam in lebete, profunditatem. Itaque haec e-pistomia seruiunt ad explorandum defectum et exces-sum aquarum in uaporario. Nimirum aquae copiasufficiens inest, cum aperto epistomio per breuioremfistulam uapor, et per longiorem aqua prorumpit.

H. Fistula in summo aheni collocata, ^icitur fulci-ens % cuius patet os externum et internum. \Hoc intraaquas longitudine pedis unius et amplius mersum est.Intra fistulam autem natat super aquis lignum terestrunco copulatum; et cum uapor in aheno uiolentiorredditur, aqua assurgit in laudata fistula, lignum inna-tans una ascendit, et truncus eius 12 eodem temporetollit regulam R (anglus nominat libramentum, BaUlance, quia sursum deorsumque libratur) et regulam siuecolumellam perpendicularem 7 quae inceptor uocatur;tum recedit incisura 2, ab extremo 3, parui uectis 00,cuius pondus 13, subito deorsum ruit, et quia idem ue-ctis affixus est epistomio injectionis N, efficit, ut hocuertatur, et per foramen sic patens aqua frigida, ex re-ceptaculo g per tubum M delapsa, sesejinsinuet,quae,quia per perpendiculum n. pedum descendit, in cylin-dro C in altum prosilit, et fonticulum producit. Hinc,condensatione uaporum facta, uacuum oritur, et pres-sus atmofphaerae embolo incumbentis deprimit extre-mum tigni librantis interius b ; simul descendit etiamtignum perpendiculare Q^(quod in medio canum, etutrimque aliqua foramina, quibus tres claui teretesferrei inseruntur, habet) et, unus ex dauis quos ge-rit,

i