Buch 
Io. Friderici Weidleri tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus ...
Seite
73
JPEG-Download
 

De Machina Hydravl. Londinensi. 73

4. Descriptio superior etiam ea parte deficit, quiatantum machinam exhibet, tanquam super fodinam adaquas exhauriendas positam, et antliae aspiranti mo-nendae destinatam. Etsi enim non dubitem eamin fodinis insignem usum praestare posse, inprimisquando ignis fossili carbone minorique sum tu ali pot-est, neque negem, antlias aspirantes eidem aptas esse,ubicunque tamen constituatur, satius existimo eidem ad-jungere embolos prementes inuerfos. Vapor enimhic nihil monet, praeter embolum LL, de quo inferiusplura, deturbado eiusdem aere fit, uerum emboli eXh* pendentes, cum descendunt, ab embolo L non tru-duntur, sed proprio pondere demitti debent, quare taleseligendi, quorum descensus quam minime impediatur.In antlia aspirante descenlurus embolus eam habeat gra-uitatem,ut uincat attritum, et in aquam sub eo prae*cedente ascensu et suctu collectam mergatur, et quiaattritus emboli intra politam cylindri superficiem per-pendiculariter commoti,non nimis uehemens est,con-sequitur inde, pondus ferrorum, ex quibus emboli pen-dent, sufficere posse, ad eos demittendos, et coria ualuu-larum futium conuertenda, ut in aquam mergantur,praesertim cum emboli coriis elatis laxius in fistulispendeant. Et tales emboli cernuntur in machina Pas-liacensi. Sed his ipsis aquas essundi debere in recepta-culum, quod ponitur intra perpendiculum, in quotruncus emboli agitatur, palam est.

5. Hinc probatu facile erit, quod emboli premen-tes inuersi, aspirantibus multum praestent. Quoaddescensum enim similes surit aspirantium, et nihil am-plius requiritur, quam, ut uincant attritum cylindri,

K et