De Machina*Hydravl. Londinensi. /9
contrahit uaporem, quo in exiguum spatium redacto,atmosphaera per fistulam plumbeam aspirantem K,etualuulam extremo R impositam, aquas propellit, etcylindrum H iisdem fere replet, eoque recepto ualuu-la R sponte relabitur. Interim noua incrementa uaporcepit, et epistomio F conuerso, tanta ui premit aquasintra cylindrum H contentas, ut aperiant ualuulam al-teram prope L, et per tubum MN in castellum effun-dantur.
12. Hoc opus Dn.' Auctor reapse Cachani propeLutetiam, exsecutus est u. quae de eo referuntur in no-nis literariis Lipsiens. german. a. 1726. M. Ianuar. p. 10,atque ita uim naporum maximam demonstrauit. Inprincipio eam sic aptauerat, ut idem epistomium Fseruiret admittendo uapori et aquae frigidae ex fistulaMN petitae, deinceps autem comperit, aquam in MN,ex cylindro H a uapore expulsam, ab eodem caloremconcepisse, et ad naporum condensationem non.satisidoneam esse. Quapropter eam ex peculiari recepta-culo, qua frigida comprehenditur, deriuandam suadet.Et licet fistula M N, tantum ig pedes longa sit, tamennon est dubitandum, aquas altius assurrecturas, si cumaheni magnitudine et ignium copia, uaporum expan-sio augeatur. Interim ipse ingenue mihi fassus est, hancmachinam anglicana multo inferiorem esse, quia solouapore, pro aquis protrudendis utitur. Interim, quiaparabilior est, utilitate et laude sua minime destituetur.
iz. Idem etiam formam machinae Londinensis par-uam (Modell) ligneam, secutus eius delineationemLondino allatam, perelegantem composuit, cuius con-templatione saepius in aedibus Dn.Bosfrandii fui dele-ctatus.