Buch 
Io. Friderici Weidleri tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus ...
Seite
86
JPEG-Download
 

86 1 Capvt IV.

Vt cognitura habeäs, utrum lebes L nouam imple-tionem desideret, uerte epistomium N, si enim aquaeffluat, indicium erit, eam adhuc sufficere, si uero ua-por exeat, aqua infundenda est. Idemque praestat e«pistomium G in lebete minore D, ita ut ad moderan-dam hanc machinam exigua peritia aut labor requira-tur; quemadmodum lector uberius explicatum inue-niet in auctoris libro, cui titulus; Amicus fojsoris : Bre-uiter etiam describitur haec machina in Actis Erud.Lips. A.iyoo/M. lanuai*. p. 29, sed ita, ut ex illa delinea-tione machinae eflectus satis intelligi nequeant.

15. Descriptio modo commemorata, quam doctissi-mos Harrisius eX ipsius auctoris libro repetitam dedit,tam luculenta est, ut mea illustratione indigere haudvideatur. Illud desidero, quod tacet, ad quam altitu-dinem distentus calore uapor aquam compressam po-tuerit eleuare, quae item ahenorum fistularumque pro-portio, quantoque igne, uel quanta ignis materia opusfuerit, et qua celeritate et copia aquas in altum expu-lerit, quoniam ea omnia ad uirium efiectuumque com-parationem instituendam cognitu necessaria sunt.Nonnulla quidem experimentis suis prodidit supra §,9.sq. laudatus Dn.Bosfrand, cuius machina Saverianae si-milis est, uerum utilius esset, si constaret de dimen-sionibus magnae et amplioris illius, quam Saverius fe-liciter in fodinis carbonum anglicanis constituisse dici-tur. Ceterum quod ad ipsum hoc inuentum in uni-versum attinet, idem etiamsi sit simplicioris et parabilisoperis, tamen utilitate et praestantia longissime ceditnouo illi Londinensi superius late explicato, siquidemin hoc non sola uaporis pressio,sed columnae atmosphae-

ricae