Buch 
Io. Friderici Weidleri tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus ...
Seite
88
JPEG-Download
 

zz _ CapVT IV. '

pinus, quousque hac machina aquae in altitudinem ex-tollantur, quanta item ui et celeritate idem praestetur,quaeque copia aquarum furgat. Illud mihi constat, ex-perimentum, quod Castellis aliquando instituit, ex uotominime successisse, disrupto ignium ui aheno, non sineeorum, qui prope adstabant, maximo periculo. Vol-uit etiam'idem ingeniosus artifex, ut erumpentibus perforamen aliquod aquis, ab embolo trusis, rotae mola-rum agitarentur, de quo disserit capite 6 et seqq. opu-sculi lui, existimatque unius ope machinae, quatuormolas istiusmodi, quae flumine sequanae rotantur,moueri posse. Verum nemo dubitauerit, satius esse.,parcere his ambagibus, et sumtibus, et lapsu aquarumfluentium, pro eodem sine facilius obtinendo uti. conf.de inuento Papini Leupoldi Theatr. machin. hydraul.Tom. 2. p.92.93.

17. 'Circa idem tempus, quo Saverius inuentumsuum iudicio societatis Regiae Londini subiecit, etiamAmontomus , de adhibendo ad machinas monendas igne,consilia agitauit, et Regiae scientiarum Academiae Pa-risiis aperuit, prouti narratur in Historia illius Acade-miae a. 1699, p. 124. et ipse Amontonius machinam a-nimo conceptam describit, in commentariis Acad. Pa-ris. anni eiusdem, p. 154. scilicet nixus experimentis,quae docent, aerem calore expansum amplius spatiumassectare,et amplificato elatere posita sibi obstacula co-nari repellere, sequentem machinae alicuius igni agi-tandae constructionem fieri posse arbitratur. Fabri-cetur ex laminis cupreis rota, instar tympani, duplicigaudens peripheria, externa, et interna, dimidio radioperipheriae maioris terminata, intra peripheriam exter-nam