Buch 
Io. Friderici Weidleri tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus ...
Seite
96
JPEG-Download
 

96 Observatio Avror. Bor. A. 1727.

Ex quibus apparet, mutationem tempestatis circa illud tempus,quo phaenomenon uisiim est, non adeo singularem aut extraor-dinariam fuisse, nisi quod uentus diebus iZ et 19 paulo uehemen-tius flauit, quemadmodum numeris, ex Celeb. D. I vrini Soc.Reg. Angi. Secretarii, pbaescripto, significatur, mensura plu-uiae, qua hic, ad imitationem obseruatorum Parisiensium utor, estcubus, cuius latus duos digitos Parisinos capit, excipitur pluuiasuper area quadrata, cuius latus duos pedes regios' continet.Non omittenda hic est relatio de phaenomeno Neapoli in Italiadie 17 et 18 Octobris uiso, quae in nouellis Gallicis Leydensibushis uerbis describitur. 11 parat Vendredi et Samedi dernier ,le 17et 18 Octobre, en lair du cote' du rivage de St. Lucie, unphenomene representant une poutre de seu, fur quoy tous Ieshabitans de cette contree se rendirent proceffionellement le di-manche sinuant ä 1Eglise. des Carmes-Majcurs', pour prier dieu,de les preserver des maux, dont iis paroissoient etre menaee».Mais ce phenomene na plus ete' vcu depuis. Cum enim eo-dem tempore apparuerit, quo hic auroram borealem conspexi-mus, probabile est, eandem utrumque meteormn Originem ha-buisse. Siquidem constat ex similium spectaculorum obseruatio-nibus, unam eandemque auroram eodem die a spectatoribus lon-go inter se terrarum tractu disiitis notatam fuisse. Attuli exem-plum Tomo ili. Miscellaneorum Lipsiensium. p. 251. ubi auroraborealis a. 17x6, d. 17. Martii conspecta describitur, et significa-tur, quod aurora borea eadem uespera Narbonae in Gallia, etEdenburgi Scotiae, nec non Dantisci luxerit, distant autem duopriora et duo posteriora loca inter se sere ducentis milliariis ger-manicis, quanto etiam interuallo Wireberga a Neapoli remone-tur. Ceterum citato loco p.252 demonstratum est, materiam lu-centem in atmosphaera, quae a duobus spectatoribus, 12 graduumcirculi magni interuallo disiitis,eodem temporeuidetur,perpen-dicularitcr a terra quatuor circiter milliariis germanicis distare.Verum haec quoad praesentem obseruationem, inter coniectufasreferri cupio, quia nondum fatis explorata habeo singulaspectaculi Neapolitani momenta.

SVMMA