Band 
Tomus primus.
JPEG-Download
 

Geleni methodum ac rationem imitatus deinde anno subsequente Rhenanus, aIpraenomen Beato, vei Bildio fuit. Is e mendis pariter St ruinis veterum exemplariumgermanam eruere scripturam quibusdam'in locis conatus est, hoc est, aurum colligereex stercore: atque in Pliniana praefatione, prioribusque libris quatuordecim, opellamsuam quantulamcumque pastim commodavit.

Quadriennio post Step h anus A qjj & us (Vulgo apud suos De Indigue , de Beauvais,)

Biturico Galliae agro oriundus, vir nobilis in primis, ac militia quoque exacta egregiesordidus, Commentarios scripsit in omnes libros: sed mole magis quam eruditione in-signes. Nec veto emendationes ullas habet, quam quas a Rhenano mutuatus est: & ea ferein quibus salebrarum est aliquid aut ambagis, solet is, ceu foveam , securus praeter-gredi.

Anno mbxliv. Ferdinandus Nunnez de Guzman, ex perillustri Guzmano-rum familia, patre Praefecto aerario Regis Hispaniarum, Pincianus a patria Salman-tica scilicet, quae & Pincia dicta, cognominatus, Observationibus suis, qua MSS. co-dicum ope , qua veterum auctorum lectione univerfom Plinii opus, praeter librum postre-mum , reddere limatius aggressus est: ac si Lipsio credimus, per Plinii sexcentas salebras& tefluantia vada pervasit , felici quodam ingenii & judicii vento. Usus est M S S. duobus, Sal-manticensi, & Toletano : probatis illis quidem, sed mutilis magna ex parte, ac truncis.

Contulit cum Plinio e priscis auctoribus aliquos: sed ita ut neque Graecos sua lingua con-suluerit,(id quod de Dioscoride in primis animadvertimus,) & ad ceterorum mentemPliniana saepe scripta torqueat, textumque plane invertat, cum expedite se aliter nequit:nodumque scindat, cui solvendo se non esse parem intelligit, audaci magis quam lau-dando conatu. Fateri tamen illum necesse est, vel paulo , quam Barbarus fuit, religiosio-rem fuisse : qui conjecturas suas Pliniano operi sponte non inseruerit: vel haud aeque in-structum ab amicis, quibus inventa sua sic probaret, ut ea in contextum adderent.

Fuit modestiae aut sortis non omnino absimilis Jacobus Dalecampius, Cado-mensis e Neustria, non infimae notae aevo suo medicus : qui cum duplicis generis notasin Plinium ederet, alteras emendandi causa, alteras illustrandi : priores margine libricoercuit, jussitque intra eos fines continere fe fe, nec irrumpere in contextum. Et suntsane omnes audaciusculae conjecturae, nec ullae omnino sunt felices. Dalecampius 3 aiebat ScaIiger iholim nonnemo, vir alioqui bene doStus , Plinium emendandum A" excudendum suscepit : Scaligerianis,sed qua efl audacia , omnia invertet & corrumpet: quia , quod multi solent , fi hoc illudve nonarridet , flatim immutat , ac sepe in deterius. Vates fuit, nec pauciores idcirco cum eofere , quam cum amanuensibus , qui Plinium corrupere , conserendae nobis pugnaefuerunt. Animadvertimus etiam postmodum, quas ille, tamquam ex Vet. seu verereexemplari, vel ex M. hoc est, manuscripto codice profert varias lectiones, non aliudeas jure videri , quam eruditi cujuspiam unius alteriusve ad oram libri appositas con-jectationes.

Quod ad posterioris generis Notas ab eo editas attinet, nec perpetuas illas fecit, necfatis argumento accommodatas, & pietasque etiam plenas inanitatis ac salsitatis. Nam ne-que Cosmographica omnino, nec Geographica fere attigit, quae pars operis istius haudminima , nisi ut corrumperet obiter falsis oppidorum ac regionum interpretationibus.

Ex Hadriano Junio deinde, Caelio Rhodigino, Alexandri ab Alexandro Genialibus die-bus , atque istiusmodi sectae hominibus, ubi se vel minima aura offert, multa congerit &confercit, quae ad eruditionis famam aucupandam valeant aliquid sane, sed sint eadema Pliniani operis illustratione aliena quam maxime. In re deinde herbaria, vir alioqui ineo genere, ut prae fe tulit, exercitatus, qui volumina duo ingentia hoc de argumentoeffudit, mirum quot in errores ipse inciderit, quot Plinio idem objecerit, quorum ex-pertem eum St immunem esse suis locis docturi fumus. Sed incredibile dictu est, quotin re medica, hoc est, in ea arte in qua excellere potissimum illum decuit,admiserit: sive cum medicamenta a Plinio proposita perperam accipit: sive cum allatisvariorum codicum lectionibus, incerta ea remedia facit: sive eum ex iisdem correcto,vel corrupto potius Plinii contextu, medicamenta falsa pro veris obtrudit: sive denique cumpraepostera interpretatione Pliniana placita ad genus morbi transfert plane diversum ab eoquem Plinius intellexit: & interpunctione perversa remedia permiscet permutatque, ni-mium sane quam periculose. Atque haec tamen opera est, in qua sudasse se St anhelasse,aerumnamque decennalem perpessum este, in praefatione operis contestatur.

At non omni ex parte nihilominus aspernandus viri labor. Debemus enrm ei anti-quissimi codicis, qui Chiffletii fuit, medici Vesontini, varias lectiones, quas summa fideac diligentia margini suae editionis attexuit: alteriusque, qui Cujacii fuit. Et ambos uti-que , ubi opus erit, in testes advocabimus adstipulatoresque Emendationum nostrarum.

Hi fere sunt qui totum opus percurare quoquo modo aggressi sunt: ceteri, quorum