Band 
Tomus primus.
JPEG-Download
 

Col Berti, qui nuper in Suprema iErarii Regii Praefectura obiit , omnino quatuor:quorum perhumaniter , ut solet - copiam nobis fecit Vir Cl. Steph. Baldzids. Inhis codicibus quatuor Thuanaeus est , quem Salmasius saepe testem advocat in Exercita-tionibus Plinianis. Itaque usi fumus iis exemplaribus, quae tam publici juris esse possunt -quam nostri fuerunt : ne publicae credulitati ignota laudando, nec fatis certo loco deli-tentia, imponere videremur.

Usi praeterea & altero optimae notae codice , quem Parisienfem nuncupamus , quod sitis in ea urbe in qua fumus , & in Bibliothecae, quam curamus , scriniis reconditus.

Advocavimus interdum in partes Chiffietiani exemplaris fidem - & Fuxensis , vetusti-que item alterius , quorum discrepantem ab aliis scripturam Dalecampius in sua editioneexhibuit. Item Toletanum & Salmanticensem , quos Pintianus laudat. San-Victorinumquoque , etsi nunc amissum audio : cujus lectiones variae in libros Plinii aliquot, eruditicuj uspiam viri manu exaratae in Bibliotheca nostra asservantur.

Fecit & amicorum comitas , ut aliorum praeterea exemplarium fidem atque auctori"ratem, etsi procul abessent, in consilium adhibuerimus interdum de difficilioribus locis.E septem Vaticanis codicibus sumpta testimonia Petro Possino debemus, quitumRomae agebat , viro e Societate nostra editorum operum copia & multiplici doctrinacelebratissimo. E Lugdunensi, P. Charonerio, Bibliothecae ejus Collegii Praefecto.Ex alio denique , qui olim sancti Michaelis fuit, nunc est Coenobii Rhedonensis,P. Mauro AudreniO . e Benedictina familia.

Contulit praeterea nonihil opis , etsi perpusillum , Illustrissimi Viri GuilllelmiPellicerii Episcopi Monspeliensis, qui litterarum aevo suo , & idem ordinis fuidecus atque ornamentum fuit , gemina lucubratio, manu ipsius exarata , qua Bibliothe-cam ipse nostram donavit : altera, quae constat variantibus, ut aiunt, lectionibus pluri-morum codicum , ad oram libri adnotatis : altera prolixior paulo, notis & conjecturisin libros Geographicos , tum sparsis subinde veluti flosculis in librum octavum , qui deanimalium natura agit: tum nonnulla quoque ex parte in librum septimum, & nonum,ubi facto demum fine conquiescit. Verum in Geographicis ille , conjecturis modo &MSS. non utique probatissimis utitur: Graecum scriptorem , qui de situ terrarum egerit,laudat sequiturque neminem: in octavo, Aristotelem unum: Quoties tamen ex eo pro-fecerimus , non solum confitebimur, sed & praedicabimus : hominem , ut par est, cumhonoris praefatione appellantes: atque ubi refellere opus erit, id salva tanti viri reveren-tia pariter facturi sumus, saepe etiam ne de nomine quidem tum appellato.

Posteriores hasce Pellicerii observationes, marginalesque alias ejusdem manu scriptasin decem priores libros , de quibus inferius dicturi fumus, vidit Nicolaus Rigal-t t u s , selectasque ex iis quamplurimas in oram libri fui transvexit. Inspectae illa: suntenim obiter a nobis <5c cursim , ante annos quinque , facta vix ejus libri quasi per tran-sennam inspiciendi copia. Vidit & Rondeletius, qui suum de Piscibus librum ex iisdemAnnotationibus concinnavit, Thuano teste, libro xxxvir.

Verum nec unicum fuit , nec praecipuum in codicibus MSS. ut pristinam ad speciemnitoremque Plinii scripta revocaremus, subsidium praesidiumque : nedum ad illustrandum.Codices manuscripti, sive quos ipsi tractavimus, sive unde ad nos missae sunt variae le-ctiones , reipsa non excedunt annos sexcentos. In his malitia describentium notae Chro-nologicae plurimae sunt corruptae, nec una ratione, dissentientibus inter se velut ex com-posito exemplaribus. Non habet hoc opus, ut alia plurima, lacunas aliquas, quae sup-pleri debeant conjectura : integrum ad nos pervenit: nec detrahendo, sed addendo po-tius quaedam , grassata in eo interpolatorum audacia est : at sunt ea perpauca; & a nobisquidem aut aperte reprehendentur, & certis rejicientur argumentis, aut quibusdam sig-nis appositis esse ea temere infarta admonebit ipse orationis contextus.

Evolvenda vero fuere volumina sexcenta, tum prisca , tum recentia, tum Graece scrip-ta, tum Latine : neque evolvenda solum, sed & diligenter conferenda alia cum aliis,cum Plinio singula: ut vel sic sincera loci emendatio, germanusque intellectus non pa-teret modo, sed & ita communiretur, ut convelli deinceps non posset ulla vi criticavecensura. Et illustrando quidem Pliniano operi cetera, emendando vero eorum in pri-mis scripta profuere, vel per quos profecisse se Plinius fatetur; qui sunt numero pro-pemodum infiniti, mole librorum ac difficultate insignes : vel qui Plinium transscrip-sere ipsi olim: vel denique qui ex iisdem fontibus hauserunt, unde suos Plinius hortosrigavit.

Hic demum Lydius lapis est, haec obrussa : ad horum scripta Plinianae scripturae ve-ritas metienda : quid in eo mendosum tinniat, quid subaeratum , quid adulterina formapercussum. Nam si in vetustis exemplaribus haereas modo, cum ipsa inter se saepe dissideant,cum sint inquinata aeque eruditorum conjecturis, atque librariorum inscitia, cum verbis