Band 
Tomus primus.
Seite
4
JPEG-Download
 
  

\

4 C. PLINII NATUR. HISTOR.

nibus, abjectis rebus plurimis, quas aut ignoraverant priores, aut postea invenerat vita. Necdubitamus , multa esse , qua; & nos praeterierint. Homines enim fumus Se occupati officiis:1 lubcisivifque temporibus ista curamus, id est,nocturnis, ne quis vestrum putet 1 his cestatumhoris. Dies vobis impendimus : cum somno a 3 valetudinem computamus: vel hoc solo praemio5 contenti, quod dum ista (ut ait M. Varro) b 4 musinamur, pluribus horis vivimus. Profectoenim vita vigilia est. s Quibus de causis atque difficultatibus nihil auso promittere, hoc ipsiimtu prajstas quod ad te scribimus. Nec fiducia operis luc est, c 6 sed indicatura. Multa valdepretiose. ideo videntur, quiasimt templis dicata. Nos quidem omnes, patrem, te, fratremquediximus opere justo, temporum nostrorum historiam orsi a fine Aufidii Baffi. Ubi sit ea quieres >io jam pridem 7 peracta sitrcitur : öe alio quin statutum erat heredi mandare, ne quid s ambitionidedilse vita judicaretur. Proinde occupantibus locum ? faveo : ego vero Sc posteris, quos scionobiscum decertaturos , sicut ipsi fecimus cum prioribus. Argumentum hujus 1 2 3 4 * 6 7 8 9 IO stomachi meihabebis, quod in his voluminibus auctorum nomina praetexui. Est enim benignum (ut arbitror)& plenum ingenui pudoris, fateri per quos profeceris: non ut plerique ex iis, quos attigi, fece-15 runt. Scito enim conferentem auctores me deprehendifle 11 a juratiisimis 8c proximis veterestranstcriptos ad verbum, neque nominatos: non illa 11 13 Virgiliana virtute, ut certarent: non Ci-ceroniana simplicitate, qui in libris de Republica Platonis se comitem profitetur : in Con-solatione filia;, G Crantorem , inquit, sequor : item Panxtium de Officiis : qua; volumi-na ejus ediscenda , non modo in manibus quotidie habenda , nosti. H Obnoxii profecto20 animi, & infelicis ingenii est, deprehendi in furto malle, quam mutuum reddere, cumpraesertim d 16 sors fiat ex usura. Inscriptionis apud Graecos 17 mira felicitas : ig y^sJcv in-scripsere , quod volebant intelligi favum : J 9 alii stegas a-puLKfutu ,, quod Copia; cornu : ut vel10 lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum. 11 Jam Musae, 11 nnyMumt, *3

Interpretatio.

a Valetudinem. [ Somnum valetudine metimur,b Mufinamur. ] Commentamur otiose,c Indicatura. ] Indicium pretii & aestimationis.

d Sors fiat ] Cum fors ipsa acquiratur, soluto eo quod usura: acfenoris nomine exigitur.

N O T JE.

1. Subcifivifque. ] Sic ea VOX scribenda, ut clt imjitroque cod.Regio, & Colb. 1. Lein vet. inscriptione , apud Grut. pag. 1081. .

2. j His ceß'atum horis. ] Hoc e(t, nocturnis. Ac Turnebus aliter :Ne quis vestrum, inquit, putet me his horis quibus haec scripsi ,ceslasse, & officio meo defuisle. Satis & illud apposite. In editisprius legebatur, Ne quid vestrisputetis cessatum horis. Cic. lib. i. adAttic. epilt. 7-p. po. Denique aliquid exstabit, ne tibi plane cejfajfevideamur.

3. Valetudinem. ] Quasi subducto calculo cum somno, tantumdormio, quantum est valetudini satis. Vel, tantum abest , ut in-terdiu quidquam officiis detrahamus, ut ne valetudini quidem nisinoctu serviamus : itaque eam cum somno computamus.

4. Mufinamur. ] Commentamur lente, otiose scribimus : ver-bo , inquit Turnebus, a Musis deducto. Ita quidem scribitur inColb. 2.. At apud festum, & Nonium, c. z. n. 5 43. Muginamur,Festus : Muginari, est nugari, & quafi tarde conari. Et Cic. 1 .16. adAttic. ep. iz. p. jcd. De Ocella, dum tu muginaris , nec quicquamrescribis , cepi constltum dcmesticum.

j. Gtuihus de caufis ] Cum ipse de me , inquit, promittere nihilausim, tu hoc ipsum prxstas, ut multa promittam, quia ad tescribo : Cum enim homines censeant nihil tibi dicari,nisi perfectumopere & omnibus partibus absolutum, hoc ipso quod tibi ha:c nun-cupo, magna quxdam edere ac polliceri videor.

6 . Sedindicatura.]Nota, aestimatio, pretium. Sic lib. 37. sect. 7.Nec est hodie murrhini alteriuspraftantior indicatura, hoc est, nota.Non certa, inquit, operis nostri fiducia nitimur : sed nuncupa-tione , & hac nominis tui inscriptione opus commendatum, Lcpluris aistimatum iri intelligimus. De hac voce , indicatura , di-cemus plura opportunius, lib. xxix. sect. vni.

7. Feralia sarcitur . ] Hoc est, accuratius elimatur, castigatur.Vide Notas & Emend. num. VI.

8. Ambitioni. ] Magis quam veritati serviisse.

9. F aveo ] Neque iis invideo, qui ejusdem argumenti historiamedere ante me occupabunt.

10. Stomachis Candoris, indolis > ingenuique animi.

11. A juratistimis. ] Ab iis qui sua se scribere quovis sacramentojurarent, nec aliena se pro suis venditare praidicarcnt : quos reli-giosissimos & sanctissimos putes. Rhenanus legit, a furaajfimis ,hoc est , ab iis qui nomine auctoris suppresso , furati sunt opera:ut Grxcinus fecit, qui ad verbum omnia sumpsit ex Celso > utPlinius refert lib. 14. sect. 4. ut Macrobius ex Gellio multa, Solinusex Plinio. Sed absit ut conjectura: faveam, cui codex nullus pro-bat« fidei favet.

iz. Virgiliana. ] Bucolica mutuatus est Maro a Theocrito : abHesiodo Georgica : ab Homero, Ennioque , /Eneida : sed ita ta-men ut cum iis certaret: non dissimularet furtum, sed agnosceretmutuum.

13. Crantorem. ] Librum de Consolatione scripserat, ut auctor

etl Cicero lib. I. Tuse. p. 336. vel ut potius reor, inscriptum, ®?i' f ««• La&tms m e)us vita, p. 103. de luctu minuendo/Cicero dixit lib. iz. ad Attic. ep. 21. An vero Plinius diceretconsolationem filis., pro consolatione de obitu filia;; *

14. Obnoxii . ] Hoc est, imbecilli, abjecti, jejuni, s ct vili S acsibi diffidentis : qui ubi quod aliis debitum est, tribuit, suum illudesse damnum aliquod interpretetur. Vide qua: de hac voce dicturifumus abunde, lib. 14. sect. 4.

ij. Mutuum reddere. ] Reddit enim mutuum in scriptis, quiquod mutuatus est, a quo id acceperit, fatetur, eum nominando.Sic enim suum non facit : sed quod accepit, hoc reddere ipsumauctori suo se profitetur.

id. Sors fiat.] Prassertim , inquit, cum utendo scriptis alienis'arbitratu suo, si candide atque ingenue mutuum agnoscis, scripto-ris a quo acceperis, nomine appellato , id quod unum a te, fe-noris & usura: nomine exigitur; jam sors ipsa, ac summa rei tuatum fiat, contexto ac consarcinato, fine ullo reprehensionis metu,ex alienis operibus tuo.

17. Mira felicitas. ] Forte scribendum , festivitas. Gellius enimex Plinio colorem hunc mutuatus, in prxfatione , festivitates in-,scriptionum dixit.

18. -Angzov, ] Gellius in prassatione, xtigia , favos.

iA. Alii risae , ] Vide Notas & Emend. num. VII.

zo. Lactis gallinacei. ] Proverbium de re singulari, & admodumrara. Petronius in fragm. p. 130. Omnia domi nascuntur, lana .creta,piper: lac gallinaceum, fi qusfieris, invenies. Vide Suidam pag. 389.Vdhct ög»i' 5 av. Meminit hujus adagii Mnesimachus Comicus apudAthen. 1 . 9. p. 387. Vide etiam Erasmum, Chiliad. 1. cent. 6 .adag. 3. p. 179. Legi hic etiam commode potest, velut lactisgalli-nacei, &c. Ita Lucianus, in Dramate de mercede conductis, p. 243.K«/ tloiiro lijs K’ui/./filus xdfys, x.st Ir.'i ;V cfuflar ydha.

21. f am Muss.] Opus suum inscripsit Herodotus apud Grarcos,novem Musarum nominibus : apud Latinos, P. Aurelius Opilius,uti ex Suetonio, 1 . de illustr. Gramm. c. 6 . p. 120. Gellioqueconstat, lib. 1. cap. zj. Bion quoque Rhetor, apud Laertium inBione, aliique. Vide Notas & Emend. num. VIII.

zz. ncuilhlxslai , ] Quasi rerum omnium receptacula. TulliusTiro, de variis quaestionibus libros composuit, quos Pandectasinscripsit, teste Gellio, uti dicemus in Auctorum indice. Doro-thei Pandecta: citantur a Clem. Alex. lib. 1. Strom. p. 334. Horumexemplo veteres Jurisconsulti volumen legum, Pandectarum no-mine vocavere.

*3. r'y^, ] Manuale, quod in promptu ,paratumque fo-ret. Gellius in praes, iy^u&soix dixit. Sic Epicteti liber inscri-bitur. Glossae Isidori : Manuale liber ad gerendum aptus , qui En-chiridion dicitur. August, in Enchir. ad Laur. cap. J. Tu autem En-chiridion a nobis postulas, id est, quod manibus possit adftringi, nonquod armaria pojfit onerare.

1 A uptai,