Band 
Tomus primus.
Seite
752
JPEG-Download
 

7;i o. PLINII NATUR. HISTOR.

malis : nullus Persicis , cum praesertim duracina succo abundent : sed quis ejus ullum di-xerit colorem ? Sua & in odore miracula. Malis acutus , Persicis dilutus , dulcibus nul-lus. Nam & vinum tale sine odore : tenue odorarius : multoque celerius talia 4 ad usumveniunt, quam pinguia. Qux odorata - non eadem in gustu tenera : quia 7 non sunt pa-5 riter odor & sapor. Quamobrem citreis odor acerrimus, sapor asperrimus: quadamtenus& cotoneis : nullusque odor ficis.

XXXIV. Et hactenus sint species ac genera pomorum , naturas arctius colligi parest. 1 Alia siliquis gignuntur , ipsis dulcibus, semenque complexis amarum : cum in plu-ribus semina placeant , in siliqua damnentur. Alia baccis, quarum intus lignum , & ex-10 tra caro, ut olivis, cerasis. Aliquorum intus baccx, foris lignum , ut his quae 2 in Srgypto diximus gigni. Quae baccis natura , eadem & pomis. Aliorum intus cotpus , Scforis lignum , ut nucum. Aliis foris corpus , intus lignum , ut Persicis & prunis : 3 vi-tiumque cinctum fructu , cum fructus alibi muniatur vitio. Putamine clauduntur nuces,corio castanex. Detrahitur hoc iis : at in mespilis manditur. Crusta teguntur glandes,IJ cute uvx j corio & membrana Punica. Carne & succo mora constant, cute & succo ce-rasi: Quxdam statim a ligno recedunt, ut nuces , & palmx. Quxdam adhaerent , ut oli-vx laurique. Quorumdam generi utraque est natura, ut Persicis. 4 Etenim duracinis ad-hxret corpus , e lignoque avelli nequit: cum in ceteris facile separetur. Quibusdam necintus , nec extra lignum , ut 5 in palmarum genere. Aliquorum lignum iplum in usu &20 pomi vice , ut generi amygdalx > quam in cttgypto 6 gigni diximus. Quorumdam extra,gemina 7 geminantur vitia , ut in castaneis , amygdalis, nucibusque juglandibus. Quo-rumdam natura trigemina est : corpus, deinde lignum , rursusque semen in ligno , utPersicis. Quxdam inter fe densi , ut uvx , iorba : qux ramos circumdata ex omni parteuvarum modo degravant. Alia rara , ut in Persicis. Quxdam alvo continentur , ut gra-2z nata. Dependent alia pediculis, ut pira. Alia racemis , ut uvx , palmx. Alia & pedicu-lis & racemis , ut ederx, sambuci. Alia ramo adhxrent , ut in lauro. Quxdam utroquemodo , ut olivx. Nam & breves pediculi & longi. 8 Quxdam vasculis constant, ut Pu-nica & mespila , lotosque in ügypto & Euphrate.

Jam vero diversa gratia & commendatio. Carne palmx placent , crusta Thebaicx ,'jo succo uvx , & caryotx : callo pira ac mala , corpore melimela, mora cartilagine , nu-clei grano. Quxdam in /Egypto cute, ut caricx. Detrahitur hxc ficis virentibus , ut pu-tamen : eadem in siccis maxime placet. In papyris & ferulis, spinaque alba , caulis ipse5 pomum est. Sunt & ficulni caules. In fruticoso genere , cum caule capparis : IO in si-liquis vero quod manditur , quid nisi lignum est 'i non omittenda seminis earum proprie-3 5 täte : nam neque corpus, nec lignum, nec cartilago dici potest, neque aliud nomen in-veniet.

C a p. xxix. XXXV. Succorum natura prxcipuam admirationem in myrto habet, quando ex unaomnium olei vinique 1 bina genera fiunt. Item myrtidanum, ut diximus. Et alius 2 ususbaccx fuit apud antiquos , 3 antequam piper reperiretur , illius obtinens vicem : quo-40 dam etiam generosi obsonii nomine inde tracto , quod etiam nunc 4 myrtatum voca-tur. Eademque origine aprorum sapor commendatur , plerumque 5 ad intinctus additismyrtis.

XXX VI. 1 Arborsipsa in Europx citeriore cxlo , quod a Cerauniis montibus inci-

;

NOTi.

g. Talia ai usum.'] Tenuia vina scilicet, in usu frequntiora,quam pinguia.

7. Non sunt pariter.] Non (unt pari modo: odor & sapor ineodem fructu non eumdem modum habent.

Sed. XXXIV. I. Alia siliquis. ] AoSoit , des gouffes. HatcPlinius multo explanatius, quam Theophrastus, qui in eodemhabitat argumento, lib. i. bist. plant. cap. 18

2. In/F. ypto diximus . ] Libro 13. sect. 17. Laccam vocat,edulem Pcrhci /Egvpth nucleum.

3. Idtiumque.] U1 quod projici necclse est, quod mandi nonpotest.

4. Etenim duracinis. ] Les presses , de quibus dictum estfest. XI.

p. In palmarum genere.] Quas soadones idcirco nuncupavit,lib. 13. sect. 8.

Gigni diximus. ] Libro 13. sect. 17.

7. Geminantur vitia. ] Crusta;. seu cortices , quL detrahi'oportet ac projici, in quibusdam geminat sunt: quibus nu-cleus seu bacca obvolvitur.

8. Quadam v.tfiulis. ] Vasculum hoc loco Plinius vocat,quod in summo fructu cavum , & quasi umbilicatum est.Flosculum nominat Columella , lib. 12. cap. 4p. Deinde’, in-quit , poma sic componi, ut flosculi sursum , pediculi deorsum/pedent.

9- Pomum eß. J Hoc est , pomi instar manditur, ut dictumest lib. 13. sect. 22. Sic & teneri ficuum caules.

AS. In siit quis. J K ipprtois , de quibus sect. 26. diximus.

Seß. XXXV. I. Bina genera. ] De utroque vini genere,quod e myrto sativa fit: tertioque, quod e silvestris myr-ti baccis myrtidanum appellarunt, diximus lib. 14. sect. 19.De oleo utroque, sect. 7. libri hujus.ybed illud iterum inmemoriam revocandum , quod ante monuimus , aliam esteapud scriptores Grtecos , quos quidem nunc terimus > ac-ceptionem hujus vocis MupsAspo* , de qua vide Glosias, 8cGalenum , tom. 2.in explic. Vocum Hippocr. pag. 91. Si 97.ex Dioscoride Anazarbco, & altero cognomine Lexicogra-pho juniore : ipsumque Hippocratem , lib. 2. ds morbis mu-lierum , sect. 84. pag. 608.

2. Vsius lacca. ] Pomi, sou fructus myrtei.

3. Antequam piper.] Abhorruifle Veteres a pipere in ob-soniis adhibendo auctor est Plutarch. hb. 9. fymp. quatst. 9.pag. 733. Dryophoni, seu myrti nemoralis baccat, hodiequepiperis loco condiunt rusticorum cibos, ut dicemus lib. 27.sect. 4 9 -

4. Myrtatum vocatur. ] Varro, lib. 4. de ling. Lat. pag. 28.Myrtatum , inquit, a myrto ( vel, ut alii legunt, eadem planesententia, Alurtatum a murta] quod, eo large fartum intesiinumcrassum.

;. Ai tntindus. ] Hic intinctus t/tßaftfcy. est , quod vel exaceto, oleove , aut alio liquore vel liquamine fit, quo pa-nem carnemve intingimus, ad saporis gratiam. Galli dicunt,la saufe.

Sed. X X X VI- I. Arbor ipsa. ] Le mir te. Ceraunios mon-tes dici hoc loco palam est, pro Acrocerauniis, dc quibus