Buch 
Libri de re rustica M. Catonis lib. I. M. Terentii Varronis lib.III. L. Iunii Moderati Columellae lib. XII. Eiusdem de arboribus liber separatus ab aliis. Palladii lib. XIIII. De duobus dierum generibus, simulq[ue]; de umbris, et horis, quae apud Palladium. Index omnium fere rerum ... Index graecarum dictionum. Enarrationes priscarum vocum per ordinem literarum digestae
Entstehung
Seite
94r
JPEG-Download
 

DERE RVST. LIB. EE.Quae uites suburbanis regionibus ad escam conserendae sunt.11.VITIS autem uel ad escam, uel ad effusionem deponitur. Ad escam noexpedit instituere uineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postu-let inconditum fructum mercantibus uelut pomum uendere, quae cum ta-lis est conditio, maxime praecoques, & duracinae, tum denique purpureae, &bumasti, dactylique & rhodiae, libycae quoque et cerauniae, nec solum quae iuscunditate saporis, uerum etiam quae specie commendari poßint, conseri debent, ut Stephanitae, ut tripedaneae, ut unciariae, ut cydonitae. Item quarumuuae temporibus hyemis durabiles uasis conduntur, ut uenuculae, ut nuperin hos usus exploratae, numisianae. At ubi uino consulimus, uitis eligitur,quae & in fructu ualet, et in materia, quod alterum ad reditus coloni, alte-rum ad diurnitatem stirpis plurimum confert. Sed ea tum praecipua est, sinec nimis celeriter spondet, et primo quoque tempore deflorescit, nec nimistarde mitescit, quin etiam pruinas, & caliginem, & I carbunculum facilepropulsat, eademque nec imbribus putrescit, nec siccitatibus abolescit, talisnobis eligatur uel mediocriter foecunda, si modo is locus habetur, in quogustus nobilis, pretiosusque fluit, nam si sordidus, aut uilis est, feracißimamquamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur. Fereautem omni statu locorum campestria largius uinum, sed iucundius affe-runt collina, quae tamen ipsa modico statu coeli magis exuberant aquiloniprona, sed sunt generosiora sub austro, nec dubium quin sit ea, nonnullarumuitium natura, ut pro locorum situ bonitate uini modo uincat, modo supere-tur. Solae traduntur amineae excepto coeli statu nimis frigido, ubicunquesint etiam si degenerent, sibi comparatae, magis aut minus probi gustus ui-na praebere, et caeteras omnes sapore praecedere. Eae, cum sint unius no-minis, non unam speciem gerunt. Duas germanas cognouimus, quarumminor ocyus, et melius deflorescit habilis arbori, nec non iugo illa pinguenterram, haec mediocrem desyderat, longeque praecedit maiorem, quia et imbres, et uentos fortius patitur, nam maior celeriter in flore corrumpitur, &magis iugis, quam in arboribus, ideoque non est uineis apta, uix etiam arbusto, nisipraepingui, et uuida terra, nam nec mediocri ualet, multoque minus in exili,prolixarum frequentia materiarumque, foliorumque et uuarum, et acinorum magnitiedine dignoscitur, internodijs quoque rarior, largis fructibus à minore supe-ratur, gustu non uincitur, eThae quidem utraeque amineae. Verum et aliae duae geminae, quae ab eo quod duplices uuas exigunt, gemellae uocantur, austerio-ris uini, sed aeque perennis. Earum minor uulgo notißima. quippe campaniaeceleberrimos uesuuij colles, Surrentinosque uestit. Hilaris inter aestiuos fauonijA 2