Buch 
Libri de re rustica M. Catonis lib. I. M. Terentii Varronis lib.III. L. Iunii Moderati Columellae lib. XII. Eiusdem de arboribus liber separatus ab aliis. Palladii lib. XIIII. De duobus dierum generibus, simulq[ue]; de umbris, et horis, quae apud Palladium. Index omnium fere rerum ... Index graecarum dictionum. Enarrationes priscarum vocum per ordinem literarum digestae
Entstehung
Seite
185v
JPEG-Download
 

COLVMELLAEFormoso Nays puero formosior ipsaFer calathis uiolam, & nigro permista ligustroBalsama cum casia nectens, croceosque corymbos,Sparge mero Bacchi, nam Bacchus condit odores.Et uos agrestes, duro qui pollice mollesDemetitis flores, cano iam uimine textumsirpiculum ferrugineis cumulate hyacinthis.Iam rosa distendat contorti stamina iunci,pressaque flammeola rumpatur fiscina calta,Mercibus Tuernis diues Portunnus abundet,Et titubante gradu multo madefactus iacchoAere sinus gerulus plenos grauis urbe reportet.Sed cum maturis flauebit missis aristis,Atque diem gemino titan extenderit astro,Hauserit estammis laernei brachia cancri,Allia cum cepis, cereale papauer anetoIungite, dumque uirent nexos deferte maniplos,Et celebres fortis fortunae dicite laudesMercibus exactis, hilareisque recurrite in hortos.Tum quoque proscisso, riguoque inspersa noualiOzima comprimite, et grauibus densate cylindris,Exurat sata ne resoluti pulueris aestus,Paruulus aut pulex irrepens dente lacessat,Neu formica rapax populari semina poßit.Nec solum teneras audent erodere frondesImplicitus conchae limax, hirsutaque campe-Sed cum iam ualido turgescit Iurida cauleBraßica, cumque tumenti pallentia robora betae,Mercibus atque olitor gaudet securus adultis,Et iam maturis quaerit supponere falcem,Saepe ferus duros iaculatur Iuppiter imbresGrandine dilapidans, hominumque, bouumque labores;Saepe etiam grauidis irrorat pestifer unde,Ex quibus infestae Baccho, glaucisque salictisNascuntur uolucres, serpitque eruca per hortes,Quos super ingrediens exurit semina morsu,Quae capitis uiduata coma, spoliataque nudoVertice, trunca iacent tristi consumpha ueneno.Haec ne ruricolae paterentur monstra, salutisIpsa nouas artes uaria experientia rerum,