ÜISTORIAE ASTRONOMIAE.
13
p. 273. post §. 2.
Circa annütn Chr. 940. Constantinus IX.(oysvn)to(, Leonis Philosophi filius, maximo li-berales artes lau ore prosecutus est. Non solumenim ipse doctos quosdam libros composuit, quo-rum fragmenta supersunt, et, memorabili ad po-steritatem exemplo, ingens excerptorum et col-lectaneorum historicorum et politicorum opus,ex optimis scriptoribus, sub LUI. titulis digestum,conscribi iulfit, uid. Voffius de historicis graecislib. II. c. 26. Fabric, Bibi. Gr. Vol. VI. p. 486. sedetiam curam adhibuit, ut omnis generis discipli-nae , et eas ihter aflronoma , longo lam tempore, aGraecis neglectae, et prope obliuioni traditae,in lucem et uitae usum reuocarentur. Ita de eare loquitur Georgius Cedrenus in synopsi historia-rum. p. m. 523. Neque tamen prorsus omnis praev-elari facinoris expers fuit Constantinus Porphyrogeni-tus; unum enim referam dignum profecto admiratio -ne, et quod multa eius peccata obscurare poffit. Scien-tias enim , Arithmeticam , musicam, Astronomiam etGeometriam, et omnium principem Philojophiam, quaeiam longo tempore , ob incuriam et inscitiam imperato,rum perierant, jua industria instaurauit , conquisitis ,qui in quo: is genere excellerent, ac constitutis doctori-bus, studiosis que recepi is et conductis, quo factum est,Ut exigui temporis decursu , barbarie profligata , urbtliteris floruerit ♦
P- 274 .