Buch 
Enumeratio molluscorum Siciliae : cum viventium tum in tellure tertiaria fossilium quae in itinere suo observavit / auctor Rudolphus Amandus Philippi
Entstehung
Seite
61
JPEG-Download
 

61

loso valde similes. Epidermis multo tenuior quam in hoc, et multo facilius deteritur, sednon deficit, uti male Chemnite 1. c. p. 230. ait.

2. Pectunculus pilosus Lamk. AI. 1. p. 49.

P. testa orbiculato-ovata, tumida, decussatim striata, apicibus obliquis; epidermidefusca pilosa. Lamk.

Chemn. 7 t. 57. f. 565. 66. var. immaculata. Poli t. 26. f. 2. 3. 4.? (fig. 1. ad P.violacescentem spectat.) tab. 25. f. 19. var. maculata. IIuc quoque traho Chemn. 7.t. 57. f. 563. (Arca marmorata Chemn. et P. marmoratus Lamk.) et fig. 560. (Arcaundata Chemn. et Brocchi p. 4S9. Arca flainmulata Ren. A. roLYODOSTA Br.)

In ora Siciliae non valde rarus.

Specimen maximum et maxime obliquum, fere monstruosum 8 11 9 111 latum et to-tidem longum, 2 11 10 ;// crassum, sicut quinque alia flammulis rufis pictum, unicum rufo-fuscuin concolor, subaequilaterum, forma P. Glycymeris sed sculptura et epidermide ma-nifeste huc pertinens 2 11 9 111 latum, 2 11 8 111 longum, 1 11 6 ;// crassum. Forma satis varia-bilis, neque minus colores; sculptura optimam differentiam specificam suppeditare videtur.Striae transversae densae profundae, quae in P. Glycymeri obsoletae, contra striae longi-tudinales inter sulcos saepe obsoletae. Sulci laterales in junioribus elevati.

3. Pectunculus stellatus Lamk. VI. 1. p. 51.

P. testa orbiculato-cordata, fulva; apicibus albo stellatis; striis longitudinalibusremotiusculis. Lamk.

Bon. Recr. 2. f. 62.

Et hanc formam, cujus valvulas duas prope Cataniam inveni, meram praecedentisvarietatem habeo. Sculptura exacte eadem. Macula stellaris alba etiam saepe in illo in-venitur. In altero meo specimine color rufo-fulvus flammulis albis variegatus.

4. Pectunculus violacssccns Lamk.

P. testa orbiculato-cordata, transversa, tumida, subauriculata, lineis transversis un-dulatis superficialibus, lineis longitudinalibus distantibus albis vix impressis.

Pectunculus violacescens Lamk. VI. 1. p. 52. Payr. I. c. p. 60. t. 2. f. 1. bene.Arca insubrica Brocchi p. 492. t. XI. f. 10. bene fossilis. an P. transversus Lamk.VI. 1. p. 55. foss.? Poli. t. 26. f. 1. bene specimen epidermide vestilum.

b pullus testa aequilatera, subaurita, transversini striata, albida pallide picta.

P. summarius Lamk. VII. p. 53. Enc. 311. f. 4. etc.

Ilaec species onmium frequentissima ubique in littoribus arenosis Siciliae abundat,sed raro valvae conjunctae, rariusque cum epidermide nondum detrita reperiuntur.

Testae forma valde variabilis, semper tamen latior quam longior, et magis minusveobliqua, regio areae recta et inde testa subaurita. Striae longitudinales nullae, sulci lon-gitudinales vix impressi sed eorum loco linea alba, quae in exfoliatione testae magis re-sistit. Striae transversae versus apices ideoque in junioribus regulares, deinde magissuperficiales et undulatae, in pullis integris impresso punctatae. Postice in adultis regiodepressiuscula laevior. Apices mediani, non ad latus inflexa, prominentes, approximali,