85
CLeran. 7. t. 67. f. 635. 36. — Pecten striatus Sow. miu. conch. 4. t. 394. differrenon ridetur.
Praecedente minor et rarior.
Forma eadem aut paullo angustior quam in P. vario, a quo unice radiis nume-rosioribus irregularibus, squamis minoribusque distinguitur. Specimina glabra detrita esseputo. Colores iidem atque in antecedente.
B. Species fossiles.
1. Pecten cristatus Bronn.
P. testa subaequivalvi, aequilatera, tenui, orbiculari, compressa, extus laevi, intusa centro ad limbum lineis elevatis 26—32 radiata, margine cardinali valvae alterius sim-plici, alterius cristato-crenato.
P. cristatus Bronn. Reise II. p. 624. — Ostrea tleuronectes Broc. p. 573.
In calcareo ad Buccheri frequens.
Latitudo et longitudo 40 ;// , auriculae forma et magnitudine aequales, utraque 6 111longa, basi cum margine laterali testae angulum obtusum faciens. Callus intus a fovealigamenti ad basin auricularum excurrens. Marginem cardinalem valvae alterius rectum,alterius autem medio incurvum esse, in diagnosi omisi, hoc enim in omnibus Pectinibusobservas.
2. Pecten Alcssii Ph.
P. testa tenui, suborbiculari, obliqua, ulrinque subangulala, compressa, extus te-nuissime transversiin striata lineis circa 40 impressis radiantibus, intus circa 80 elevatisgeminatis.
Specimen facie interna affixum, auricula altera orbum ad Castrogiovanni invenimus4S ,/; longum, 52 111 latum, obliquum utrinque angulatum, circuitu omnino ut P. Jacobacns ;auricula quae remansit 10 111 longa cum latere testae angulum obtusum faciens. — SimileP. flabellijormi, sed interstitia inter lineas impressas longitudinales mdlo modo costae de-pressae vocandae, et lineae elevatae internae, duplici numero iis respondentes, saltem inmargine manifestae. Inquirant in hanc speciem Siculi inprimis Ennenses, et si distinctaprobatur, nomen servet Josephi Alessi, Ennensis, jam in universitate Catanensi professo-ris clarissimi.
3. Pecten Jacobaeus Lamk.
Frequentissimus ubique in Sicilia; specimina pulcherrima 5 - 11 lata praebuit Panor-mus, alia Melilli, Militello, Nizzeti, Calatabiano, Syracusae etc.
4. Pecten polymorphus Bronn.
var y- Mardolce.
var £r. Panormi, Militello.
5. Pecten hyalinus.
var a. Palermo in calcareo et ad Mardolce.
var [i. Militello.