209
In argilla ad Crotonem 11 specimina legi.
Testa l 1 /,'" longa, fere nitra 1 crassa, forma dolium referens, utrinquc angustata,laevissima, sectione transversa fere circulari. Maxima crassities non in media longitudine,sed panllo magis versus extremitatem anticam, quae oblique truncata est, aperturamque circu-larem s / 13 '" latam, peristomate simplici cinctam ostendit. Apertura extremitatis posticae modo4 / 12 lata, angustata, intus marginata, et peristomate inciso, crenato insignis est.— Affinitascnm I). coarctato manifesta est, sed forma quam maxime abbreviata, et apertura postica maxi-ma forte sufficerent ad novum genus condendum, quod Cadulus vocari possit. — Cum Cre-seidibus ex familia Pteropodum minorem affinitatem habere videtur, quippe quae altera ex-tremitate clausae sunt.
APPENDIX II.
CIRRIPEDIA.
Familia 1. SESSILIA.
BALANUS Brug.
Species vivae.
1. Balanus Tulipa Ranz. cfr. vol. I. p. 247.
B. tubo parum obliquo, conico; areis prominentibus laeviusculis purpureis, interdum inlongum striatis, striis transversis flexuosis exilibus; areis depressis nitentibus; operculotransversim striato; valvulis posticis apice acuminato exserto.
In mari profundiori coralliis adhaerens.
2. Balanus perforatus Brg. cfr. vol. I. p. 248.
B. testa ventricoso - conica, areis prominentibus tenuiter in longum striatis, violaceo-ru-bellis; areis depressis albis laevibus, angustis; apertura minuta , ovata; apicibus valvarumposticarum operculi unguiculatis, prominentibus.
In capite Pausilvpi scopulos obducit, massasque molis stupendae constituit, in quibusClavagella balanorum et rarius Gastrochaena Polii latent.
3. Balanus balanoides Ran/,ani cfr. vol. I. p. 248.
B. tubo obliquo anterius gibbosulo, violacescente aut violaceo lineato, laevi; areis de-pressis parum profundatis, vix striatis; apertura magna, postice acutissima; operculo trans-versim striato, acutiusculo.
Testaceis plerumque adhaeret.
? 4. Balanus intermedius Ph. cfr. vol. I. p. 248.
B. tubo obliquo, laevi, albo, violaceo-lineato; areis depressis parum profundatis; aper-tura magna rhombea; operculo obtuso, suturis transversis flexuosis.
Cum priore rarior.
5. B alatius hemisjthaericus Brg. cfr. vol. I. p. 149. tab. XII. f. 5.
B. testa parva, solitaria, hemisphaerica, alba; areis depressis filiformibus, profundis; areiselevatis sulcis duobus longitudinalibus tripartitis; operculo subhemisphaerico, obtuso,concentrice sulcato.
Semper solitarium deprehendi, massis Balani perforati, Nulliporae lichenoidis etc.adhaerentem.
Philippi Enumer. IL
27