Buch 
Fungorum agri ariminensis historia / a I. Antonio Battarra ... compilata
Seite
71
JPEG-Download
 

7i

coriaceum, superne villosum, & hirsutum; inferne savaginosum,cujus fbrma cum G Tab. XXXIII. congruit.

TAB. XXXVII. E. Agaricus pedis equini facieTou. J.R.H.562. Vulgaris apud nos Nucibus, Ulmis, Salicibus, aliisque ar-boribus succrescit; quinqueuncialis generarim latitudinis in ha-lt ; sesquipedalem tamen ad Salicem hunc inveni. In parte in-feriori stratum angustissimis tubulis compositum habet, quod ruficoloris est, quodque, tenuissimo tomento obducitur. Superneex variis constat stratis, quorum exterius cinereum est ligno-sum, & glabrum; interiora aut lanuginosa sunt, aut fibrosa &lignea, veluti suber. Hoc ad fomitem pro igne, ex Silice Caly-be percusso excipiendo, parandum, utuntur.

Agaricus pedis equini facie alter N. Ad quercuum recisostruncos hic oritur ; interne cum superiori congruit ; externe ba-sim habet favaginosam, & candidam, cujus tubuli angustissimisunt, cujus candor primam marginis plicam,seu stratum, in-star zonae inficit; reliquae superiores plicae laeves sunt, rufae,brevique & molli hirsurie obsitae. Haec species in Museo Ja-ni Planci servatur. Forma cum superiori convenit.

TAB. XXXVII. F. Agaricus igniarius phalloideus N. Intermaris nostri recrementa , ubi Aprufa in ipsum influit, hic jace-bat Agaricus; decuplo major icone erat; stratum savaginosumad inversum apicem ostentabat; color exterior interiorque structu-ra cum superiori E apprime congruebat;ejusdem fortasse varietas.

TAB. XXXVII. H. Agaricus igniarius heteroclitus N. Ad Ul-mos, Quercus, Prunos, Abietes &c. plantas, hunc & in agronossro, arque etiam in Alpibus pullulasse vidi heteroclitum appel-lavi , quia nulla constanti forma donatur. Superne varia stratanigricantia ligneo cortice obducta habet; stratum inferius cumsuperioribus congruit; interne cariosus est, < 3 c rufus.

TAB. XXXVII. G. Agaricus lignosus informis N. Ulmishunc adhaerentem vidi, duo strata habentem, anterius quodest candidum & exilissimis tubulis compositum; posticum vero,quod lignoso-cariosum & rufum erat.

TAB. XXXV. E. Agaricus igniarius margine aureo N. In for-mam horizontalis Flabelli ad quercus proveniens, extenditur; e«xilis est & complanatus. Superne corticem more intestinorumcontortum habet, quique molli Sc brevi hirsutie, veluti seri-ce a, atrorufa, obducitur; ad marginem vero haec hirsuties au-rei coloris est. Inferne stratum ex angustissimis tubulis confi-ctum habet, qui pariter rufa hirsutie obteguntur.

Hucusque de Favaginosis Agaricis egimus, ubi illud adver-

tas