Buch 
Astrologia gallica principiis & rationibus propriis stabilita atque in XXVI libros distributa / opera & studio Joannis Baptistae Morini
Entstehung
Seite
77
JPEG-Download
 

7 ?

* L I B E R\ T

ut sunt ambo h xc Elementa contraria. Supremaenim Terras regio correspondet infimae Aeris, 8cin eo conveniunt, quod utraque sit modo frigida,modo calida, modo temperata; in eo autem diffe-runt , quod dum Aerea regio calet ut aestate , ter-*rea friget; dumque Aerea, ut Hyeme friget, ter-rea calet; Vere autem & Autumno ambae contem-perantur ; neque haec alia probatione indigent,quam experientia sola quae de Aere omnibus notaest; de Terra vero si quis aestate descenderit ver-sus Terrae centrum, supremam Terrae regionemprimo occurrentem sentiet frigidiffimam ; siqueHyeme eo redeat, eandem regionem tunc non am-plius frigidam sed calidam seu tepidam inveniet;Autumno autem & Vere temperatam, idemque te-stantur Aquae omnes puteales, maxime vero pro-fundiores.

Hujus vero regionis craffities existit admodumparva, totius globi respectu; vix enim quibusdamin locis ad So. hexapodes profunditatis pertingit,in multis circiter ad centum se se extendit', in pau-ciffimis ad 150. hexapodes, sive Z80. passus geo-metricos , idque pro locorum diversitate : in locisenim montuosis minor est craffities, in planis veromajor, praesertim si/Terra sit pinguis & argillosa.

Ab ipsa vero regione profundius delcendendoversus Terrae centrum, sit ingressus in mediam,correspondentem'mediae Aeris regioni : in eo am-bae convenientes, quod utraque eandem perpetuofervet temperaturam, in hoc autem disterentes,quod Aeris media regio semper frigeat, ut patetex nubium , Squse & grandinis loci generatio-ne, quovis anni tempore, quae a solo frigore essepotest; media verö Terra perpetuo caleat, instarhypocausti, unde fit ut operarii metallici fereomnes nudi in ipsa laborent.

Hujus autem regionis craffities ignoratur ad-huc, eam enim nemo vivus adhuc pertransiit nisiCore, Daran Lc Abiron, de quibus dicitur in Scri-ptura quod descenderint in infernum viventes:quantumvis enim profunde a Metallicis T erra hucusque 'effbfa fuerit, & quidem Cottebergi in Bo-hemia ad 500. orgyas sive hexapodes ; ut refertGeorgius Agricola in suo Bermanno, tamen in lo-co semper calido extiterunt, nec ultra frigus repe-tierunt, ut a pluribus artis illius peritis senibus inipsis didici cavernis. Cum autem in profundiori-bus fodinis in hac regione sitis non tantum metal-la , sed rupes duriffima; , densiffimseque eonspi-ciantur , certum est regionem hanc admodum pro-funde se extendere. Ac proinde probantur qui-dem sensu, Sc experientia duae jam dicta; regio-nes , quia cuivis homini licet ad illas deseendere:non autem tertia.

Hanc tamen dari afferimus correfpondentemsupremae Aeris regioni; ac in eo ambae conveniunt;quod utraque eandem perpetuo servet temperatu-ram; in eo autem differunt, quod Aeris supremaregio semper caleat; ibique Elementum Aeris vi-geat in sua puritate, infima vero Terrae perpetuoriigeat, ibique etiam regnet Elementum Terrae insua puri täte: dari autem probatur triplici prseiev-tim ratione. Prima est accurata Terrae & Aeriscorrefpondentia contrarietatis in duabus regioni-bus, utriusque Elementi, ut supra patuit: quamldcil 'co perfici & compleri i n tertia utriusque Ele-gent! regione maxime consentaneum est. Secun-

E K T I U 8.

do quia alioquin nulla daretur pura Terree natu-ra, quod ideo falsum est, quoniam aut nullibi da-tur purum Elementum aliquod, aut datur Terrapura circa ejus centrum; reliqua enim Elementaquia sunt tenuiora, rarioraque quam sit ipse tellus,minus etiam resistunt peregrinis agentium exter-norum qualitatibus , eafque facilius admittunt :At Terra propter suam densitatem & profundi-tatem/maxime resistit etiam radiis solaribus, quospatet in ejus superficie fortiter reperciiti sursumad Aerem : non ergo verisimile est Solis vel alte-rius agentis ullam qualitatem sensibilem pertin-gere usque ad T erra: centrum: & proinde daturTerra pura , hoc est, perpetuo frigida & sicca cir-ca centrum; quae fuit etiam Aristotelis sententialib. z. de gener, textu zz. & per consequens daturhaec rertia regio. Tertia denique ratio est * quianisi daretur haec infima regio, neque etiam dare-tur secunda , ut probabimus ex causis divisionisTerra;; at datur secunda, experientia teste-: ergoetiam tertia.

Causae igitur illius divisionis a nobis etiam de-tectae sunt istae. Aer & Ignis duo Elementa cali-da, ambiunt Tertae & Aquae globum frigidum :sunt autem calor & frigus qualitates in distansactivae, ideoque Elementa hg&c contraria initiocreationis juri suo relicta, agere coeperunt in semutuo. At cum ignis & Aer ob suam raritatemdebiliores ad agendum & resistendum essent, glo-bus autem terreus ob suam densitatem tam adagendum quam resistendum multo fortior: hicsene suo frigore luperiorum Elementorum' invasitregionem, eorunaque^alorem longe fugavit sur-sum , Ut dicemus infracum de Aere: Sol vero cu-jus validum calorem coelestem ita fugare nequit*cum aestatis initio, Terra; superficiem radiis re-ctioribus ferire incipit, tunc ipsius Terra;frigusforas erupturum ä fortiori calore Solis initio re-percutitur; & quo Sol ardentius extra calefacit,fortius Terrae frigus repercutitur, sensimquere-trocedit versus Terrae profundunnqualitatesenimactivae in distans perpetuo tendunt a centro incircumferentiam, sive ambitum, ex Optica;nisiin via repercuffionem patiantur : T une enim ver-sus Centrum reflectuntur ; inde vero frigus co-piosum cumulatur in ipsa: suprema regione, quasidcirco aestate hac de causa sentitur frigidiffima.

Dum vero Sol descendit ad partem Mundi Au-stralem , & radiis tantum obliquis calefaciens, visejus languescere incipit, ut Autumno; tunc ser-rae frigus denuo erumpit in Aerem, & m ipsiimexpanditur, liberius, quo vis Solis descendentisminor efficitur : ipsum vero frigus exiens sequun-tur vapor & exhalatio per aestatem retent® sub pri-ma regione Terrae, & in Aerem similiter ascen-dunt ; suo autem transitu per sijpremam T erras re-gionem eandem suo calore temperant, sicque fitipse Auctumno temperata.

At quando Sole a nostro hsemisphocrio pluri-mum remoto, globus terrestris Astra frigida in-fimam Aeris regionem impensius refrigerarunt,utHyeme; tunc tanto frigore T erras cute constrictaconstipataque, vapor & exhalatio denuo incarcc*rantur a iilque in Aerem liber denegatur egressus:copiore itaque in Terras siipremä regione asser-vantur , quam proptereä Hyeme calefaciunt, &plantas prasse rtim vero arbores fcecundanr.

Gj Sole