ASTROLOGIE GAUICiB
tentum , alioquin totum quod suas partes conti-net , esset extra ipsas, quod nemo dixerit, necsimiliter sequitur quod locus sit in se ipso quia estin locato , quod est in loco : quoniam ideni etiamdiceretur de toto & suis partibus, quod tamenrejicitur .Nec etiam sequitur quod dabitur pene-tratio,dimensionum phy sicarum,hoc est continuaquantitate affectarum: quoniam dimensiones lociä nöbis definiti in longum,latum & profundum,sunt tantum Mathematicas, necpropterea nihil.Nec tandem violatur communis assensus Philoso-phorum , locum esse quid externum, quia id intel-ligunt de loco Aristotelico, scilicet superficie cor-poris ambientis. At dicat Aristoteles cum ipsis,quis sit locus primi Coeli, quod nullum ahud cor-pus ambit, nam Virtute Divina potest motu rectomoveri, quod sine loci in quojam est derelictio-ne fieri, repugnat Aristotelis dogmatibus. Doctri-na verb superior omnibus Philosophis erit acce-pta, si attente spectetur. Omnes enim duplicemcujulque corporis locum agno (eunt , nempe in-trinsecum, qui est spatium ä corpore occupatum ,& extrinsecum, qui est superficies illa Aristoteli-ca, quo pacto primum Casium carebit quidem lo-co extrinseco , sed habebit locum intrinsecum;nempe spatium quod occupat, quodque proprie estlocus ipsius Coeli.
Volunt autem nonnulli locum a spatio in hocdifferre , quod locus magis expresse designat situmlocati inter externa,quas tanquamimmobilia atten-duntur , spatium vero magis expresse magnitudi-nem St figuram locati; a quo spatium ipsum reple-tur. At quia spatium vel ubi intrinsecum locati,primö St per so designat lupradictum situm locati;nec superficies illa corporis ambientis id practarepotest nisi per ipsum spatium , omne vero loca-tum cujustunque sit magnitudinis & figuras repletsuum locum; non apparet hic sufficiens causa, quodlocus proprie dictus, differat a spatio,ideoque idemerit cum ipatio,
C a i j u t V.
De Loci immobilitate.
M Axima est inter Philosophos controversia deImmobilitate loci.Concedunt quidem omnesillam sic pertinere ad naturam loci, ut huic ipsamessentialem esse plerique censeant. Si enim locusfuerit mobilis: ergo quia non est motus sine no-vi loci acquisitione, dabitur loci locus. Atque sicprogressus in infinitum. Et idcirco licet Aristote-les supra definierit locum esse superficiem corpo-ris ambientis, tamen quia illam agnoscit debere es-se immobilem ; negavit superficiem vasis posseesse locum - quia vas de loco ad locum moveri po-test , cum eo quod continet. Quamobrem nec flu-minis aqua suo decursu Cymbam deferens, ipflusCymbae locus vocabitur. At in quo consistat, 8cunde sumenda sit loci immobilitas , in varias di-strahuntur sententias, bene advertentes ab hac im-mobilitate designari idenditatem nuinericam loci,quas locato cuilibet naturaliter convenit.
Ex hac autem immobilitate patebit adhuc evi-dentius quid sit locus proprie dictus de quo actumestcap.st, 6 nonnulla exempla hic apposuerimus.'Esto igitur Terra stante Turris, & ipsam ambiens
Aer a Vento flante agitatus. Quaeritur quis sit lo-cus ipsius Turris ? Nam quia continuo mutatursuperficies ambientis, sequetur in mente. Aristo-lis, novum locum acquiri sine motu locati. Re-spondet Scotus non acquiri novum locum, quiamanet eadem numero superficies immobilis peraequivalentiam. Veluti quamvis lumen candelasnovum somper producatur ; tamen dicitur dun-taxat unum numero per asquivalentiam. Et cor-pus hominis quamvis continuo diffipationem &novam generationem patiatur ; tamen diciturunum numero a pueritia ad senium per asquiva-lentiam. Sed non valet responsio; Nam si quae-ratur cur superficies illa continuo varians dicaturimmobilis : non alia dabitur ratio ; quam quialocatum sive Turris est immobilis. Sed absur-dum est locum habere duntaxat ab alio ä se , idquod est sibi essentiale vel maxime proprium, sci-licet immobilitatem, a qua ipsum locatum habetquod dicatur immotum quamdiu manet in eo-dem numero loco. Non igitur superficies ambien-tis est proprie locus immobilis. Neque hic com-parationes valent de lumine & corpore humanoiisdem per 'aequi valentiam : quandoquidem nonestquasstiode loci unitate numerica eadem pet as-quivalentiam, quas conceditur in Turri immota&, Ave volante; sumpto joco pro superficie ambi-entis : Sed de immobilitate loci, quae aliud est abilla unitatis identitate per aequivalentiam.
Aliud Exemplum. Supponatur Cymba ferriadortum , & aliquis homo aequali celeritate mo-veri a prora ad puppim. Quasritur an ipso homoper suum motum acquirat novum locum ? Re-spondeo , non magis acquirere novum locum,quam qui suspensus ab arbore sub qua transiretCymba, & Cymbam pedibus contingens , eamä prora ad puppim pastibus suis ita suspensus me-tiretur. Si quidem utroque modo si supponaturquies Aeris & solus motus aquas Cymbam de-ferentis , talis homo ne quidem mutabit superfi-ciem Aeris ipsum ambientis *, sod remanebit in ea-dem numero Aeris superficie immobili , & noneadem numero per asquivalentiam Aeris succe-dentis. Sed si homine sic suipenso moveatur AerTerra stante ; se habebunt hömo & superficiesAeris ipsum ambientis, ut Turris & Aer in pri-mo exemplo: quamobrem homo dicetur non mu-tare locum proprie; & Aeris ipsum ambientis su-perficiem, non este proprie locum.
His intellectis quas ad alia exempla accomo-dari queunt, dico primo. Omni loco proprie di-cto immobilitatem esse essentialem. Vel maximepropriam : Ita ut locus non moveatur admodumlocati: Nam omnis motus proprie dictus, est abaliquo immobili, ad aliquod immobile. Si enim
termini motus, qui sunt locus a quo movetur mo-bile , & locus ad quem movetur , etiam move-rentur: fieri posset ut dum mobile movetur, nun-quam desereret terminum a quo, nec unquam at-tingeret terminum ad quem . Hoc autem repu-gnat naturas motus proprie dicti: qui est progresosio a termino a quo ad terminum ad quem. Ergoloco proprie dicto immobilitas est essentialis velmaxime propria.
Dico fecundo, eam immobilitatem nondesumendam ab aliquibus punctis immobili-bus universi Mundi, relpectu quorum locus di-catus
»