Buch 
Nicodemi Frischlini, de astronomicae artis, cum doctrina coelesti, et naturali philosophia, congruentia ex optimis quibusque graecis latinisque scriptoribus, theologis, medicis mathematicis, philosophis & poetis collecta libri quinque. Passim inserta est huic operi solida divinationum astrologicarum confutatio ...
JPEG-Download
 

NICODEMI FRISCHLINI.At quae obsecro fuisset haec iniuria, nudum hominem,& Homo midus.innoxium, caeli iniuriis,& nimboso Orioni, ac pluuiali-bus Hoedis exponere: siquidem talis fuisset stellarum po-tentia, qualem ipsis affingunt Astrologi: nisi dicant, ho-mine non lapso, vires suas non fuisse exercitatura astra.Aut enim hoc concedant necesse est, fuisse has viresexcitandarum tempestatum, initiò statim à Deo inditassideribus: aut post lapsum hominis demum impressas,& coelo non minus, quàm terrae à Deo maledictum. Sedquia nullum talem vnquam effectum producturae fue-rant, si homo non peccasset: frustra conditae fuissent: autcertè magna coelo illata fuisset mutatio, si demum posElapsum nouarum virtutum accessisset creditio. Quorumneutrum poterit, absque graui in Deum contumelia, af-firmari. Parum ergo aut nihil abest, quin Christianiscilicet Astrologi dicant, Adamum non vnius tantùmDiaboli instinctu,& propriae voluntatis impulsu, sed etam vi stellarum, ad peccatum fuisse pertractum: ne vi-elicet cogantur fateri, nullam aftris vim aut inclinaonem, vt sic dicam, inesse. Interim tamen non nega-nus, coelo& astris vim quandam vniuersalem inessenouendi hac inferiora, pro diversitate materiae subiectaealiter atque aliter: posteaquam videlicet terrae, propterhominis peccatum, à Deo est maledictum. Verùm dequalitatibus seu virtutibus astrorum, suo loco plura di-cemus insen lib. 3. cap. 2.CurA 4